Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.

:536 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. denique sicuti et serenissinii archiducis Maximiliani et Alberti camerarii, sed etiam apud sacratissimam caesariam regiamque maiestatem dominum ipsorum clementissimum in arduis et maximis rebus promovendi stúdium, praeclaras eius virtutes animique dotes nec non sincerum peculiaremque in nationem hanc Hungaricam, ex qua de linea materna originem quoque duxit, affectum, superveniente intercessione sacrae caesareae regiaeque maiestatis ac serenissimi quoque principis domini Mattbiae archiducis Austriae dominorum ipsorum clementis­simorum, ob fidelia etiam sua, servitia suis maiestatibus prae­stita eundem dominum Ernestum a Molart status et ordines una cum magniíico domino Joanne a Molard sacrae caesareae regiaeque maiestatis consiliario bellico et praesidii Comaro­niensis supremo capitaneo ac serenissimi archiducis Mattbiae camerario nec non reverendo Ludovico ordinis beatae Mariae virginis Theutonicorum commendatore et sacrae caesareae regiaeque maiestatis consiliario, quem etiam, parem fidem et fidelitatem hactenus subiisse et inposterum subiturum sperant, fratribus suis darnalibus et uterinis in numerum et consortium suum acceptaverunt ac superinde solitum ab ipsis iuramentum receperunt, ita tamen ut tam iidem domini a Molard quam alii domini Germani ac caeteri quoque cuiusvis nationis in numerum Hungarorum recepti et acceptati et deinde quoque acceptandi, licet iuramentum deposuerint et constitutionibus regni nomina ipsorum inserta fuerint, atta­men pro maiori eorum posteritatumque robore privilegia sua et testimoniales ex cancellaria Hungarica, prout id etiam in aliis regnis et provinciis fieri consuevit, excipere debeant et teneantur. Ultimo ad benignam sacrae caesareae regiaeque maies­tatis admonitionem condignum babentes etiam respectum status et ordines fidelitatis et íidelium servitiorum magniiici Sigenfridi a Kolonitsch, quae ipse hactenus indefesse et con­stanter praestitit,freti itaque status et ordines fratr es quoque ipsius domini a Kolonitsch magnificos Carolum et Ernestum ]) Innen kezdve a zárirat eredeti példányából egy lap ki van sza­kadva, azért a hátralevő' részt e zárirat egykorú hivatalos másolati pél­dányából adjuk.

Next

/
Thumbnails
Contents