Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.
:532 A pOZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. ferrei Michaelis Egervary nuncupatus ad Papam ordinata.] *) Ad Wesprin: Comitatus Wesprimiensis et pars Comitatus Zaladiensis ultra fluvium Lezencze exceptis pertinentiis ad Simegh. Ad Kezthel: Propriae pertinentiae. Ad Zengroth: Propriae pertinentiae. Ad Kys-Komar : Comitatus Simigiensis. Ad Peleske: Comitatus Castri ferrei tertius processus. Ad Egervár, Kapornak et Szalavar: quartus processus Castriferrei. Ad Kennend: Propriae pertinentiae. Ad Simegh: Propriae pertinentiae. Ad Legrad: Insula Murakeoz. Dignum etiam est ut restantiae gratuitorum laborum exigantur, praesertim autem in locis non dum desolatis, nam loca deserta nihil plane dare possunt atque in confiniorum edificia convertantur. In provisione, conservatione et convectione annonae et vecturae bombardarum et munitionum bellicarum cuperent quidem status et ordines postulatis sacrae maiestatis caesareae satisfacere, sed ob extremam et longe maiorem quam annis superioribus egestatem ac iumentorum penuriam, quae tam ex eorum lue, quam militum insolentia et depredatione evenit, ea quae deberent, praestare non possunt. Ideo insistunt constitutionibus anni praeteriti, erit tamen unicuique liberum pro posse et competenti precio habita securitate operám suam in hanc rem impendere. Supplicant etiam liberae civitates partium regni superiorum ne ipsorum iumenta, quae vecturae bombardarum subiiciuntur, in Transylvaniam compellantur neque ea capitanei artellariarum magistri aut alii quicunque ad proprios usus convertant, sed soluto exercitu iterum cuncta ipsis restituantur. De Haydonibus et militum cuiuscunque nationis vagaJ) A zárjel közt levő betoldások Himmelreich kezétől a záriratnak egy másik, hivatalos példányában.