Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.
l(i04. Árun, 8. 529 et aliis desolatis consveta rectilicatione tam auctionis quam diminutionis domorum praesentibus dicatoribus camerae iuratis praevia per vicecomites et iudices nobilium comitatuum centum et quinquaginta denarios, salva tamen libertate nobilitati permanente. Quae quidem contributio ad manus camerarum suae maiestatis, quae suos in singulis comitatibus possessionatos nobiles et iuratos habeat perceptores, non in alium usum sed in solum militum Hungarorum novam conductionem convertenda subministretur. Militis autem huius conductio domini generalis capitanei Hungari officio in partibus regni Hungáriáé inferioribus incumbet, in partibus vero superioribus nominantur magnifici domini Stephanus Petheo, Yalentinus Homonai Franciscus Magochi, Franciscus Priny, Ladislaus Pethe; ex bis vel aliis Hungaris sua maiestas quem voluerit et cum quo fransigere poterit, eligat, ita tamen ut tam capitanei de intertento milite, quam vero camerae de perceptis et erogatis liquidas et sufficientes rationes suae maiestati [ caesareae et] *) regiae et relationem regno reddere teneantur. Sclavonia et Turcis subditi more solito medium solvant iuxta articulum 7. anni [millesimi] *) sexingentesimi secundi. Ut autem contributionis supradictae solutioni omnia tam suae maiestati quam aliorum bona subiecta sint, referunt se status ad articulos annorum superiorum, atque ut tam in Hungaria quam Sclavonia Grermani confiniorum capitanei, et alii quoque qui vel dicatorem in bonis non admiserint vel bona nobilium infestaverint, poena superinde sancita afficiantur, statuunt. De iuramento vicecomitum, iudicum nobilium et eorum ad quos rectificatio domorum spectat et fraude evitanda, exigendis rationibus ab officialibus suae maiestatis et publicarum pecuniarum perceptoribus inhaeretur articulis praeteritorum annorum, in quibus omnibus quid agendum et qualiter procedendum sit, abunde declaratur. Pro exactore rationum priorum annorum in comitatibus superioribus [regni ] *) loco Greorgii Tyrnaviensis nominantur Petrus Mladesowich, in Sclavonia reverendissimus dominus episcopus Zagrabiensis, *). Lásd az előbbi jegyzetet. Magyar Országgyűlési Emlékek. X. 34