Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.

:526 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. non autem protestantibus tranquillitatem et pacem unice amantibus imputandum esse. Unde facto per praefatum cer­tam partém statuum et ordinum regni Hungáriáé super prae­missis omnibus solemni protestatione, coutradictioneque et inbibitione, egregius Ladislaus Horváth aliter Kissewith de Lomnicza, vicecomes comitatus Scepusiensis et nomine eius­dem comitatus ad praescriptam praesentem diaetam nuncius destinatus super praemissa sua ac dictorum statuum prote­statione contradictioneque et inhibitione sibi et universitati nobilium et magnatum dicti comitatus Scepusiensis literas nostras testimoniales per nos authentice extradari postulavit. Quas nos eidem ac dictae universitati dominorum et nobilium eiusdem comitatus Scepusiensis pro futura iurium eorundem cautela extradandas duximus et concedendas, communi sua­denti iustitia. Datum in praedicta civitate regia Posoniensi feria quinta proxima post dominicam Judica, anno domini millesimo sexcentesimo quarto. Quas nos de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali transumi et transcribi praesentibusque li­teris nostris patentibus inseri et inscribi faciendo, memoratis Christophoro, Wilhelmo et Stephano Gergey iurium suorum futuram ad cautelam necessarias sub sigillo istius comitatus nostri authentico extradandas duximus et concedendas, com­muni suadente iustitia. Datum in praescripta civitate Lew­chowia feria secunda proxima post festum divisionis aposto­lorum loco videlicet et die sedis nostrae sigillatoriae (?), anno domini millesimo sexcentesimo quarto. (19. Juli.) (Sig. impr.) Publicata et extradata de sede per me Wolfgangum Megiery sedis iudiciariae Comitatus Scepusiensis iuratum notarium. Idem mpria. (Ered. Lőcse sz. k. város ltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents