Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.

1604. ARIM, 6. 519 dem hern hungerischen locumtenenti durch den G. Secretari Schröttl nachmittag. (Fiedler József udv. tanácsos úr gyűjteményéből; hivatalos egykorú példánya a bécsi áll. ltárban.) XXXII. 1604. április 6. A magyar királyi tanács katholikus tagjainak véleménye a protestáns rendek vallás-sérelmi föliratai, illetőleg folyamo­dásai ügyében. Intellexerunt Consiliarii Huugari Catlioliei Sacrae Caes. Regiaeque Mis Domini eorum clementissimi. quae partiales quidam Regnicolae, qui Statuum et Ordinum Regni huius Hungáriáé parteni potiorem sese nuncupare non erubeseunt, in causa Religionis, ad gratiosam Suae Ser ti s Do. Matthiae Archiducis Austriae, Domini itidem ipsorum benignissimi nuper factarn resolutionem replicarunt. Suo igitur et omnium Catholicorum nomine sic breviter respondent: Non posse in primis ipsos replicantes merito hoc sibi usurpare et vendicare, quod ipsi sint potior pars regni. Ornne namque Regnum ex Capite et membris constat. Caput autem Regni huius est regia Mattas, membra sunt Regnicolae ; Rex Hungáriáé est Catholicus Sauctae Romanae et Orthodoxae fidei professor, secundum Decreta Tripart. part. 1. Tit. 11. etiam Apostolus est, quales etiam antecessores suae Mattis fuerunt, genitor, avus, atavus, proavus, abavus, Carolus, Sigisinundus, Albertus et allii omnes D. Reges Hungáriáé. Suam autem Mattem, quae caput est, sequuntur membra, dni Praelati Barones et Magnates, inter quos multi reperiuntur qui ex vetustissima et illustri Comitum familia suam trahunt ori­ginem, qui Catholicam Beligionem amplectuntur. Pari quoque ratione Dalmatiae Croatiae et Sclavoniae Regna, liberae item Civitates, puta Sopronium, Posonium, Tyrnavia, Zakolcza, in quibus per Dei gratiam nunc nulla penitus fiunt exercitia haeretica, et omnes quasi Comitatus inferiorum partium Regni huius Hungáriáé, Sanctae Romanae Catholicae et universali Ecclesiae adhaerent. Neque dederunt modo vocem pro istis

Next

/
Thumbnails
Contents