Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
40 A POZSONYI ORSZÁGGYÖX.ÉS. lurn vigesimum anni nonagesimi noni de viarum reparatione et eam negligentium poena sancitum denuo vult renovari et stricte observari, in refractarios autem debito modo animadverti. Postremo cum ex contributionum publicarum ac laborum etiam gratuitorum aliorumque subsidiorum pecuniis per administratores eorundem perceptis, aliquot liinc annis necrationes redditae, nec restantiae ad magnam summám accedentes exactae sunt, sod potius impunitatis spe de die in diem magis magisque augeantur, illae autem pecuniae, sicut ad usus publicos destinatae sunt, ita praesentibus necessitatibus sublevandis plurimum haud dubie momenti adferre "possent: idcirco sua Mattas serio decernit, ut non solum a dicatoribus et perceptoribus, sed etiam vicecomitibus, militum conductoribus et omnibus aliis pecuniarum publicarum admiuistratoribus vigore articuli decimi quiuti anno sexingentesimo primo superinde editi, rationes exigantur, ita nempe, ut si ad reddendas rationes ad cameram citati non paruerint, vel comparentes c'onvicti fuerint, triplum restantiarum solvere, solutionem autem recusantes in personis tamdiu, donec satisfactionem impenderint, detineri debeant, atque insuper iste articiüus ad dominos etiam terrestres contributionum pro se detentores, necnon ad tricesimatores et eorum baeredes extendatur. Executio autem similiter generali regni capitaneo demandetur, hacque ratione indemnitati reipublicae consulatur et alii ad reddendas debito tempore et modo rationes ac restantias etiam citra cunctationem solvendas metu mulctae inducantur. Quod reliquum est, cum omnis afflicti regni Hungáriáé et regnicolarum salus atque incolumitas post Deum ex felici huius anni expeditionis successu pendere videatur; sua Mattas plane confidit fideles regni status atque ordines quantumvis diuturnis bellorum calamitatibus viris et viribus fractos, nihilominus tarnen extremae periclitanti patriae, quantum in ipsis situm érit, ultra vires potius suppetias laturos, quam bonorum civium officio ullatenus defuturos esse. Sicuti enim in stadio currentes non primo solum impetu cursúm suscipiunt, neque etiam in medio haerent aut subsistunt, sed ad finem tanta animi contentione anbelant, ut, licet laboris intentione fatigati,