Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.

:480 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. animum quem in defensione exiguarum istius Regni reliquia­rum studioque tollendarum calamitatum hactenus habuit, deinceps quoque clementer continuare dignetur. Quantum itaque ad postulata Suae Mattis Caesareae atque Regiae attinet, licet Status nihil magis in votis habe­rent, quam ut lábanti et extremum iam excidium minanti l) patriae, maioribus nunc quam unquam antea auxiliis succur­rere possent. Verum quibus calamitatibus impediantur quo minus id praestare valeant iam saepius Suae Matti tam oretenus quam scripto explicaverunt, unde omnino impossibile est, ut numerosum aliquem militem per ipsos conducendum hoc anno in campum sistere possint. Ut tamen in tantis miseriis et calamitatibus constitui aliquid ultra vires etiam faciant ac ne sibi ipsis desint, offerunt prout anno superiori millesimo sexingentesimo tertio factum ä singulis domibus colonicalibus et inquilinariis, demptis excipiendis, et exceptis combustis per Tartaros et alias desolatis, consueta rectificatione [tam auctionis quam diminutionis domorum, praesentibus dicatori­bus Gamerae iuratis praevia] per Vicecomites et Judices nobilium Comitatuum praevia centum et quinquaginta dena­rios, domini vero terrestres loco generalis insurrectionis quin­quaginta denarios, salva tamen libertate nobilitari permanente et sublatis militum gravaminibus; quae quidem contributio ad manus Camerarum Suae Mattis [quae suos in singulis Co­mitatibus possesionatos nobiles et iuratos hábeat perceptores j non in alium usum sed in solam militum Hungarorum novam conductionem convertenda subministretur. Militis autem huius conductio Domini Generalis Capitanei Hungarici offi­cio in partibus Regni Hungáriáé inferioribus incumbet. In 0 A futó betűkkel szedett szókat Himmelreich kitörülte s helyettök e két szót írta : gravissime laboranti. Megjegyzem itt, liogy Himmelreich az országgyűlési tárgyalások vége felé, midőn a kormány is, a rendek is a záriraton vagy végzésen dolgoztak, jelen irat eredeti példányát vette alapúi a zárirat szerkesztéséhez ; jelen iratból törölte, jelen irathoz tol­dotta mind azt, a mit törülni s betoldani akart. Az április 8-diki zárirat­tal való könnyebb összehasonlitás kedveért fölvettem jelen iratba Him­melreich törléseit és toldásait. A toldásokat futó betűkkel és szögletes [ ] zárjelek közt adom; a törléseket pedig csak egyszerűen futó betűvel.

Next

/
Thumbnails
Contents