Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

38 A POZSONYI ORSZÁGGYÖX.ÉS. omues omiiium animös, ueniiiie penitus discrepante, unaniini consensu in eam sententiam inclinaturos confidit, cum non minor sit virtus, quam querere, parta tueri, quod (pro conser­vandis fortalitiis, summo laboré sumptu quasi incredibili, nou sine multa caede et vulnere, sed uberrima sanguinis profusione magna hostium clade et summo christianitatis solatio partis) in convehendis ad coníinia illa victualibus praesertim per Mat­tem suam propriis sumptibus praedispositis, nemo penitus sine ordine (?) conscientiae vei suo vei boni civis officio deesse possit. Sicuti autem castris et confiniis christianis de necessaria victualium convectione omnino providendum, ita eadem Omni­bus módis hostibus praecipienda et intercludenda est, ut hostes victus inopia frangat. Edocta itaque Mattas sua in superiori Hungaria et Transylvania nonnullos privati haud dubii quae­stus commoditate obcaecatos fidei et fidelitatis debitae imme­mores, omnis generis victualia hostium et rebellium atque aemulorum suae Mattis castris subministrasse, idcirco ad cavendos et debita severitate coercendos eius generis reipu­blicae et communi patriae admodum damnosos excessus, arti­culum vigesimum anno sexcentesimo primo contra eos, qui Tur­cis victualia invehunt, unacum aliis constitutionibus in eodeni allegatis, non renovandum modo, sed firmiter et stricte obser­vandum et contra transgressores causa cognita de crimine illo convictos, tanquam perpetuae infidelitatis notae et capitis reos executionem faciendam, nec minus etiam contra huius sceleris conscios eiusdem patratores non significantes certam poenam constituendam putat. Licet autem vectura tormentorum consuetudine antiqui­tus introducta liberis regni civitatibus incumbat ; quia tarnen constat illas sustinendo oneri tarn gravi minus esse sufficientes ac nec Mattem quidem suam defectum illum aliunde sufficien­ter supplere posse, compertum autem habeatur, licet hostium irruptionibus magnae vastationes atque desolationes factae sint, istisque cladibus equi et boves magna ex parte perierint, quod tarnen calamitas illa non totum regnum pervaserit, sed multa etiamnum loca ab incursionibus et dainnis illis salva et immunia non exiguum equorum et boum liabeant numerum, atque insuper antea articulo decimo quarto anni sexagesimi

Next

/
Thumbnails
Contents