Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

32 A POSZONTI ORSZÁGGYŰLÉS litate facultatum ita distribuere velint, ne aliis praegravatis alii quasi immunes babeantur, sed iusta aequalitatis propor­tione servata exactio ita instituatur, ut pro eo ac par est, tenuiores fortuuae a ditiori subleventur buicque oneri pro por­tioné colonorum non modo omnia Mattis suae bona tam eccle­siastica, quam secularia in quibuscunque comitatibus sita, sed insuper universi et singuli etiam alii, constitutionibus annorum nonagesimi sexti articulo decimo, nonag. septimi articulo tertio, nonag. octavi articulo decimo quinto, nonag. noni articulo septimo cum duobus sequentibns, sexcentesimi articulo tertio et sexcent. primi articulo itidem tertio in specie desi­gnati aeque sint subiecti. In exigendis autem huiuscemodi subsidiis ad defensio­nem communis patriae destinatis sua Mattas, prout nonaequi­tas solum, sed extrem a etiam necessitas omnino postulat, eam curam atque provisionem adbiberi vult, ut constitiitis semper terminis portio debita citra ullum subterfugium atque decre­mentum in promptu baberi, exercitusque Hungaricus inde intertenendus singulis mensibus non lustrari solum, sed stipen­dium etiam pro tempore debitnm consequi, sicqne in campo convenienti et pleno semper numero conservari possit, sub poena tripli in eos, qui contributiones impositas non solverint, articulo quinto anni nonagesimi septimi et decimo septimo articulo anni nonag. octavi constitnta, simulque Mattas sua ad amputandam omnem in subsidiis publicis subterfugii occa­sionem contra eos, qui exactionem subsidii de suisbonis admit­tere recusarent, necnon contra vicecomites et iudices nobilium in exactione subsidiorum negligentes, aut pecuniam apud so reservantes, item contra dicatores, qui se in administratione fraudulenter gessisse comperti fuerint, articulum sextum anni sexcentesimi atque articulum similiter sextum sexingentesimi primi cum praecedentium annorum constitutionibus in eodem speciíice designatis, non renovandos solum, sed omnino per ge­neralem regni capitaneum executioni demandandos decernit. Porro cum numerus militum morbo, fuga, missione aliis­que de causis de die in diem imminui et nisi in locum deceden­tium alii atque alii subinde surrogentur, quamvis copiosos exercitus exbauriri soleant, idcirco sua Mattas lustrationibus

Next

/
Thumbnails
Contents