Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.
1603. DECZEMBER 5 427 mulgari benigne fuerit visum, censerem omnibus ita demandari d eb ere. ut non tribus aut quatuor septimanis post terminum diaetae praestitutum, quemadmodum hactenus saepe accidit, sed ad illum ipsum diem Posonium universi confiuant ac de omnibus illis, quae ad conservationem patriae necessaria fore videbantur, mature tempestiveque tractent; nam eiusmodi extractio temporis et tardi conventus, quid ad rem facere possint, non videó. Porro quod ad illa. quae in propositionibus inseri deberent, pertinet, palam est necessaria esse ad bellum contra liostem prosequendum imprimis publicam contributionem, qua miles conducatur, vecturam item omnis generis mnnitionum et victualium finitimorumque locorum fortificationem; quae quidem vecturae fortificationesque, si aliunde etiam in quantum fieri posset non solum ab afflicto isto regno extenuatdque suppeditarentur: utile sane et comodum esset; de educendis quoque in campum militibus mense .Tunio si tractaretur effective, ut praeclari aliquid facinoris ederetur aut loca aliqua finitima hostium antequam Turcarum principis copiae advenirent expugnarentur, ex re et commodo suae maiestatis fore iudicarem; insuper, si in castris aegritudine propter tempestivum in campum egressum aut alio quovis incommodo (ut fieri sólet) defectus militum accideret, consultum existimarem, ut more priscorum imperatorum recens miles in supplementum mitteretur, de quo conducendo ac de aliis etiam specificatis partim publice in diéta partim in consilio tractari posse reor. Ante omnia tamen mature consultandum foret, quibus rationibus militaris licentia coerceri deberet milesque non raptu miseraeque plebis lachrimis et fletu, sed stipendio potius viveret, ita enim de anno in annum afflictum regnum destruitur et absumitur, nihilque ex militari eiusmodi licentia suae maiestatiutilitas accedit. Haec itaque sunt, quae ad instituendam dietam necessaria et propositionibus inserendum esse iudicavi. In reliquo vestram illustrissimam dominationem ad vota valere cupio. Datum ex Zomolian 9 die Decembris,anno salutis 1603. Yestrae illustrissimae et excellentissimae dominationis servitor et amicus addictissimus. Thomas Erdeődi comes perpetuus Montis Claudii. (Egykorú másolat a bécsi áll. ltár kéziratai közt Cod. 312. fol. 293.)