Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK 1601. deczember 24. Királyi meghívó az 1602-iki országgyűlésre. Rudolplius secundus Dei gratia electus Romanorum im perator semper Augustus, ac Germaniac, Hungáriáé, Bobé­in iae ? etc. rex etc. Prudentes ac Circumspecti, fideles nobis dilecti. Constare vobis ea peroptime, nihil dubitamus, quae hoc anno passim in Hungaria et Transsilvania, tarn contra perfidos et christiani nominis acerrimos hostes Turcas et Tartaros, quam vero rebelies et aemulos nostros per nostrum exercitum Dei Optimi Maximi adiutorio gesta et peracta sunt, quove in statu res nostrae bellicae nunc persistant, quas etiam deinceps contra tarn potentem hostem, divino freti auxilio, necessario nos pro­sequi et continuare oportet, quo tandem Deo propitio et opi­tulante, inclytum hoc regnum nostrum a turcico iugo et ty­rannide liberatum in pristinum pacis et optatae quietis statum reducere et restituere possimus. Cum autem hoc ipsum sine ulterioribus fidelium subditorum nostrorum ac ceterorum chri­stianorum auxiliis et subsidiis ad eam rem apprime necessa­riis fieri nequeat, de illis tarn cum sacro Romano imperio aliisque principibus christianis ceterisque regnis ac provinciis nostris, quam vero cum fidelibus quöque regnicolis nostris Hungaris, de quorum utpote salute et permansione potissimum agitur, tempestive et priusquam hostiuui exercitus movere incipiat, iterum agere et tractare statuinms. Ut autem hoc jpsum commodius et bono cum fructu fieri queat, universis

Next

/
Thumbnails
Contents