Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

1603. MÁRCZ JU S 23. 265 hodierna etiam die ab eisdem copiis ad placitum non pos­sideatur. Aeque facile iam constare Suae Maiestati potérit, cur bacteuus spe potius quam re ipsa decreta subsidia praestita a regnicolis fuerint. x) Quae quidem militis plus quam barbarica petulantia si refrenata 2) non fuerit. non est quod Sua Maie­stas dubitet, quin postkac non minus, quam hactenus, etiam si quaui maxima subsidia offerautur, et tarnen minima futura sint. Statuum vero iudicio, posteaquam liae regni reliquiae ipsa belli sedes sint, sufficere deberet vicinis eorum, quod sta­tim exacta bieine onnes exercitus ex diversarum nationum ho­minibus conflati, per has reliquias tarn veniendo. quam etiam redeundo transeunt; quo tempore sicut sunt eis omnia obvia, ita haud dubile nihil intactum neque inablatum relinquunt, sed omnia distrahunt atque exterminant. Hibernationen! utique necnon lustrationem et exauetorationeiu vei domi facere vei certe in continiis, ubi utiliorem quam in longinquioribus par­tibus operám praestare possent. peragere deberent, ut vei in ipsa hieme reliquiae miserorum hominum sibi ac dominis terrestribus atque adeo etiam ipsi patriae aliquid corr ädere et quietem habere possent; vd admittat Sua Maiestas ut con­tra oppressores ipsimet status se defendere possint. 3) Et licet haec natio praemissis aliisque infinitis calami­tatibus sit et antea quoque ab initio fuerit obnoxia, sperant tarnen Status et Ordines regni iamdudum Suae Maiestati bene constare, quamdiu florentiores fuerunt, se Semper pro volun­tate Suae Maiestatis et pro salute ac permansione patriae nihil neque de constantia atque tide, neqüe de substantiarum suarum ultronea subministratione intermisisse, sed omnibus viribus in omnibus occasionibus patriomore vestigia maiorum suorum secutos esse. Quod certe posthac quoque tarn libenter quam quod libentissime sunt facturi pro omni eorum possibi­litate, quamdiu vixerint et vel unicus eorum superstes fuerit, ') L. az előbbi jegyzetet. 2) A dőlt betűkkel szedett erős kifejezést az 1. jegyzet alatt emlí­tett kéz változtatandónak. a refrenata szót pedig remediata szóval fül­cserélendőnek vélte. s) A dűlt betűvel szedett mondat más kéz beszurása.

Next

/
Thumbnails
Contents