Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.
198 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Ut autem hoc ipsum fructuose et commodius fieri queat, universis statibus et ordinibus eiusdem regni nostri Hungáriáé ac partium ei subiectarum generalem conventum ad festum beati Mathiae apostoli, hoc est, vigesimum quartum diem futuri mensis Februarii anni praesentis millesimi sexingentesimi tertii ad civitatem nostram Posoniensem clementer indicendum et promulgandum duximus, eique in hac etiam nostra absentia serenissimum principem Maximilianum archiducem Austriae etc. nepotem nostrum charissimum, attributa eins Dilectioni de Omnibus rebus agendi, tractandi et concludendi ]>lena potestate, praefecimus. — Quare Fidelitati Tuae clementer ac íirmiter committimus et mandamus, ut ad diem praefatum, sine ulla excusatione et mora Posonium venire atque illic una cum reliquis dominis praelatis, baronibus ac nobilibus caeterisque statibus et ordinibus dicti regni nostri Hungáriáé de iis quae ad ulteriorem belli prosecutionem publicamque eiusdem regni nostri defensionem et eliberationem accommodatissima videbuntur, tractare et in medium consulere, postpositisque privatis negociis omnino hisce comitiis interesse debeas. Secus sub poena decreti non facturus. Datum in arce nostra regia Pragensi, decima die mensis Januarii. Anno domini millesimo sexingentesimo tertio. Rudolphus m. p. Himelreich m. p. (Eredetije — mely Szuhay egri püspök nevére szól — a bécsi udv. kamarai levéltárban.) X. 1603. Az 1603-diki magyar országgyűlésre meghívandó karok ésrendek névsora. Catalogus diaetalis anni 1603. Ad comitatus: Hontensem. Posoniensem. Nitriensem. Trinchiniensem. Barsiensem. Zoliensem. Thurocziensem. Arvensem.