Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.
1602. DECZEMKEU 20. 171 ut hoc bellum turcicum, quod immensis nostris sumptibus pro eliberatione inclyti regni istius nostri Hungáriáé dulcissimae nempe patriae vestrae contra tarn immanem et potentem liostem superioribus annis suscepimus et per dei gratiam continuavimus, etiam deinceps divino freti auxilio animose et viriliter prosequamur: omittere haud quaquam potuimus quin hotf ipsa de re tam cum sacro Romano imperio in peculiari et iam promulgata diaeta imperiali generáli aliisque principibus christianis caeterisque regnis et provinciis nostris. sine quorum utpote auxiliis et subsidiis hoc minimé fieri potest, quam vero cum fidelibus quoque regnicolis nostris Hungaris, ele quorum videlicet permansione et eliberatione potissimum agitur. tempestive et priusque hostium exercitus (quod ingruente vere subito futurum non ambigimus) movere incipiat, iterum ageremus et tractaremus. Ut autem hoc ipsum fructuose et cominodius fieri queat, universis statibus et ordinibus eiusdem regni nostri Hungáriáé et partium ei subiectarum generalem conventum ad festum purificationis beatissimae virginis Máriáé, hoc est secundum diem futuri mensis Februarii anni proxime sequentis millesimi sexingentesimi tertii ac tutioris sanitatis causa, de qua fidelibus subditis nostris benigne prospectum esse cupimus propter vigentem nunc Posonii pestem ad civitatem nostram Soproniensem ei propinquam clementer indicendum et promulgandum duximus, eique in hac etiam nostra absentia serenissimum principem N. attributa eius dilectioni de omnibus rebus agendi, tractaudi et concludendi plena potestate praefecimus. Quapropter fidelitati vestrae harum serie clementer ac firmissime cominittimus et mandämus ut ad prefatum diem et locum peculiares et sufficientes vestros nuncios e medio vestri sine ulla mora et excusatione expedire et mittere debeatis, qui illic unacum dominis praelatis, baronibus et nobilibus caeterisque statibus et ordinibus dicti regni nostri Hungáriáé de ulteriori belli prosecutione atque iis omnibus quae ad publicam eiusdem regni nostri defensionem et eliberationem accommodatissima videbuntur tractare et in medium consulere debeant. Curandum autem vobis omnino erit, idque in presenti rerum statu et necessitate plane ita fieri volumus, ut ad praefixum diem pro matu-