Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.
A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. detur. Nam quid tandem aliud potest esse conservandorum conliniorum remedium ? Proventus non sunt, aulica auxilia ob ingentes alios belli sumptus non suppetunt, domini regnicolae non iuvant; pereundum certe lioc modo erit confiniis. Sed satius est, ab usu et iure solito parum recedere quam consuetudini tenacius inliaerendo iura, leges, libertates, pátriám ipsam amittere. In confiniorum aedificationem immensae pecuniarum summae ab initio impensae sunt sed parvo cum fructu partim ob eorum, qui structuris praefuerunt, perfidiam, dum acceptas pecunias et labores male locarent, partim ob aedificandi formám viciosam. Nam nec diligentia debita nec matéria durabili restaurationes fiebant. Pali enim, sudes, virgulta, glebae et similia nihil ad firmitatem perpetuam momenti afferunt et sumptibus fere maioribus quam lapidea aedificia constant. Siquidem resarcitae uno anno quoquo modo materül illa ruinae sequenti anno maiori enni lapsu concidunt, unde fit, ut novae quotannis fere regnicolarum in aedificationem finitimarum arcium fiant contributiones, tarnen arces semper sint lacerae, semper ruinosae ac deformes. Videretur igitur nobis demisse aliam et a priori diversam aedificandi formám instituendam, i<l est confinia et arces finitimas si non omnes tamen principaliores ex lapide reparandas, ut semel ex solida matéria restauratae sint, in perpetuum durabiles, cessentque tandem absoluto semel rite opere aeclificationum contributiones. In hunc igitur usum nihil obstabit petere alterum dimidium florenum de singulis domibus. Et quia omnes uno anno arces restaurari non possunt, una vei altera et in ea pars maximé necessaria primo, reliquae postea ordiue reparentur. In ea re et architectis peritis et comitatuum officialibus qui exigendae erogandaeque in solos aedificationis usus pecuniae praesint, fidelibus opus erit. Hoc modo nova arx Zendrő in monte solo paucorum vicinorum comitatuum sumptu praeteritis annis aedificari cepta fűit nitro omnibus privata quoque subsidia offerentibus; et consumatum opus fuisset, nisi liberata dei benignitate arce Filek coeptum aedificandi Studium et diligentiam securitas avertisset.