Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. et damnificati ex eorum stipendiis contentandi essent; spes­que régnicolis fieri deberet, quod propterea sua sacratissima caesarea regiaque maiestas sacro Romano imperio nunc con-' ventuui indicere dignata est, ut maius quam unquam alias subsidium pro exolvendis militibus, ne in posterum ob non praestitam illis solutionem in regno hoc eos iusto diutius mo­rari contingat, impetret et obtineat. Nam si amoti et educti e regno damnoque affecti persoluti non fuerint, metuendunv' ne regnicolae istis mandatis concitentur magis ad querelas faciendas quam pei moveantur ad subsidium conferendum. Huiusmodi autem mandata tempestive cum clausula illa, ut quilibet comitatus directe absolute et de facto sese superinde resolvat et suae maiestati, qualiter huiusmodi benignissimae suae maiestatis requisitioni obsequi velit, rescribat, scribenda et ad ipsos comitatus transmittenda esse humiliter existi­maremus. Sed etsi serenitas vestra seligeret magis dietam cele­brare quam mandatis istis uti, temporis tarnen brevitas id prohibere videtur, nam publicatio dietae ad minus praecedere debet dietam uno integro mense ; donec autem mandata describentur et per suam maiestatem expedientur ac ad sua loca perferentur, etiam alter mensis evolvetur et in celebranda ipsa dieta tertius quoque vel eo aliquid amplius consumetur. Quando autem fiet confirmatio articulorum ? Quando repor­tabuntur? Quando emittentur iudices nobilium ad connume­rationem vel rectificationem domorum ? Quando exigetur dica ? Quando miles conducetur ? Interea vero temporis me­tuendum, ne quid adversi Pesthiensi civitati accidat ; nam et hostis Turca procul dubio hoc anno tempestivius r|uam alias • expergiscetur et in rem suam intentus erit. Si tarnen serenitati vestrae haec nostra sententia displi­cuerit et omnino statuerit, ut comitia fiant, possunt illa ad dominicam Tnvocavit vel ad festum divi Matthiae apostoli ublicari. Pro loco autem nominamus serenitati vestrae humi­lime Posoniensem civitatem, credimus interea temporis aerem dei benignitate salubriorem fore et luem lianc contagiosam cessaturani. Nam haec civitas longe commodior est et pro persona serenitatis vestrae et pro aliis, qui ad dietam vene-

Next

/
Thumbnails
Contents