Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
94 • K POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. habeatur, illaque omnino, post tot exactos iam Annos, in usum revocentur, ac celebrentur, atque si propter bellicas occupationes, binaria vice, uti antea solitum fűit, celebrari nequirent; statuit tarnen Maiestas sua Caesarea benigne, atque de Regiae suae potestatis plenitudine decernit, ac omnino clementer vult, ut dicta ludicia Octavalia, in Ungaria hoc Anno, si propter imminens bellum ad festum S. Lucae Evangelistae, more alias consveto, fieri non posset, a festő tarnen Divi Martini Episcopi et Confessoris, proxime affuturo inchoando, sicut et Sclavonica, circa Epiphaniarum Domini, Anno proxime sequenti, rite et ordine celebrentur, durentque quoad maximé poterunt. Metarum Regni, aliorumque circumadiacentium Provinciarum, Nova Revisio et Rectificatio instauratur, et no vi Commissarii deputantur. Articulus XXIII. Dignetur simili modo sua Maiestas memor esse, ut llectificatio Metarum, inter hoc suae Maiestatis Regnum et adiacentes Provincias, de quibus in superiorum Annorum Constitutionibus fit mentio, tandem in effectum declucatur. Pro Metarum Moravicarum Rectificatione, nominantur, Reverendissimus Dominus Stephanus Zuhaii, Episcopus Agriensis, Dominus Joannes Joó, Personalis Praesentia, Michael Amadé, Yicecomes Comitatus Posoniensis, Magister Nicolaus Perekedy, Prothonotarius Domini Iudicis Curiae, quibus addetur Director causarum suae Maiestatis. Pro Austriae et Styriae Metarum rectificatione, nominantur, Reverendissimus Dominus Ludovicus üjlaky, Episcopus Boznensis, item praefatus Dominus personalis praesentia, Dominus Emericus Megiery, et Dominus Moyses Cziraky, quibus similiter Director causarum adiungatur. De locandis in locum certum militibus extraneis, deque provisione eorum, refusione damnorum, per illos misere plebi illatorum. Articulus XXIY. Qua ratione Wallonibus aliisque id genus militibus, si Albam Regiam tansferantur, de foeno et Stramine nec non pabulo provideri possit, status plane non vident, distant enim hi Comitatus multaim ab eo confinio, ita, utsi in curribus eis e longinquo de similibus providendum sit, pretium unius currus,