Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

1602. ÁPRTT. 12. 89 adeo sit utilis, iam saepius cum annis superioribus, tum etiam sub praesentibus comitiis, est declaratum. Dictum quoque est, Centum et quiuquaginta deuariis, quos Coloni contribuunt, ea ratione esse quinquaginta denarios superaddi­tos, ut ipsi Status ab hac insurrectione liberentur. Quare loco insurrectionis huius, supra praetactos quinquaginta denarios offerunt adhuc suae Maiestati, ad unum integrum mensem, a die quo castra ingredientur, inchoando, de singulis viginti doinibus, praemisso modo rectificatis, unum equitem levis armaturae, bene armatum. Quorum usus longe utilior futurus esse creditur in militia, quam si in propria Persona, quilibet in ipsa castra proficiscetur. Curabit autem clementer sua Maiestas, ne ante tempus, sed magna necessitate exi­gente, lia3 geutes leventur. Similiter etiam, de singulis viginti domibus Curiarum Nobilitarium, Inquilinos habentium, sin­gulus eques bene armis instructus expedietur; ita videlicet, ut illae quoque secundum numerum domorum numerentur, ac si quae eiusmodi curiae Inquilinos non liaberent, eae iuxta limitationem Comitatus et supremi Comitis, militem expediant. Erit vero in arbitrio quorumlibet positum, in propria etiam persona Castra sequi, et lateri suae Serenitatis assistere. Sperat autem atque confidit tam Maiestas sua Caesarea quam vero sua Serenitas, quod requisiti Comitatus, praetactum unum mensem, graviore et summa necessitate exigente, diu­tius protrahent. Ut contributio Tritici et Avenae iam antea decreta, per eos Comitatus, qui illám nonduni praestiterunt, de singu­lis portis, ad usum rei Annonariae Maiestati suae Caes. recti­ficetur. A r t i c u 1 u s X. Item petiit sua Maiestas in propositione, ut Status et Ordines certam quantitatem Tritici et A venae, in usum rei Annonariae contribuant. Quae quidem contributio, quia iam antea per Cis- et Ultradanubianos Comitatus praestita est, iustum est, ut caeteri quoque comitatus, qui id nondum fece­runt, primo quoque tempore praestent, et de singulis portis, •singulam Metretam Tyrnaviensem tritici, et tantundem Ave­nae, suae Maiestati, ad manum Annonariorum receptis super­inde recognitionalibus, contribuant.

Next

/
Thumbnails
Contents