Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
V. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1598–1601.
570 nOBVÁTOSZÁGI ÉS SLAVONIAI GYŰLÉSEK Et primo ubi Sua Sereuitas" certos laboratores, iu erectiouem castri Ivanicheusis, a regnicolis postulat pro primo termiuo, cum et quaudocunque praedictus Stepbanus Schmidt dominum banum requisiverit processum Stepbani Apallenicb iudicis nobilium comitatus Zagrabiensis, a siugula porta-laboratores duos , pro secundo Ludovici Bedekovicli processum iudicis nobilium comitatus Varasdiensis, pro tertio comitatus Crisiensis, per integros quindecim dies laboratores praestaudos deputarunt ; ipsisque laboratoribus superintendentes iudices uobilium erunt , qui numerum laboratorum diligenter conscribent. Quia autem Sua Sereuitas pro singulo laboratore singulo die denarios sedecim ad Ivanich deputatoribus permittit: voluut Status, ut Stepbanus Schmidt semper iuxta regesta iudicum nobilium ad manus reverendissimi domini Francisci Ergelzki facta ratione, coram viceprotonotario regni, summám computatam laboratori[bus ?] ut literas assecuratorias dedit, solvat. Quantum vero ad Petriniam attinet, quamvis Status regni in erectione Huszárvár solenniter protestati fuissent, illos ad Petriniam plures laboratores in futuro praestare non posse, ast patriae deesse nolentes, gratis processum Francisci Ztolnikovich comitatus Zagrabiensis et Joannis Gubassoczi, nec non Adami et Georgii Herkffi iudicum nobilium comitatus Yarasdiensis, una cum bouis castri Ozaly, de quibus universis a siugula porta laboratores duos , ad festum beati Georgii Martyris et militis, per integros quindecim dies dandos decreverunt. Yerum etiam ut pons in Colapi Petriniensi restaurari queat. civitas Yarasdiensis currus decem ad praedictum festum de bonis suis mittere teneatur, pro vectione palorum, dictis autem laboratoribus dominus vicebanus, Frauciscus Medossóczi. Joannes Pogledich advigilabunt. Constat etiam dominis Statibus fortalitium Lithovanicli ac Pletten et aha excubiarum loca Colapiana, nullius esse momenti, ideo a portioné castri Selin domini comitis Petri Erdeödi. laboratores triginta et tres currus, a Scbytarjevo quattuor, Chernkóczi quattuor, Miskovczi duos , Brezovicza