Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

V. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1598–1601.

HORVÁTORSZÁGI KS SLAVONIAI GYÖl.ÉSKK dura solveruut. qui uisi usque decimum quintum diem solve­rint, vigore articuli Posouieusis puuiautur. Victualium restantiarum exaetor, Joannes Samsinoczi diversis aliis negotiis occupatus, officio valedixit et loco illius Matthias Zlobochious castellanus arcis Zagrabiensis est crea­tus, et ad annum vigiuti rbenenses babebit, cum quo Samsi­noczi regesta conferat et novas extradatas extradat. Extant restantiae praeteritorum annorum, quae in hunc usque diem exactae non sunt, quibus ut iam tandem finis impo­natur, volunt Status, ut quisque exactorum, iuxta priores arti­culos, aut personaliter cum eisdem extradatis, vicecomitibus et iudicibus nobilium exeant, aut loco sui liominem specialem pro evitanda accusatione vicecomitum et iudicum nobilium mittat, et usque ad festum Paschatis proxime futurum, restan­tias quasvis exigere teneantur, alias exactorum bona pro summa restantiarum occupabuntur tamdiu. quousque regno satis fa­ctum fuerit, possidenda. Licet dominus electus episcopus Tininiensis, cum domino vicebano et aliis personis, pro videndo praesidio Ivanicheusi fuerit deputatus, sed ex quo adverse valeat, loco illius domi­nus Joannes Rattkai deputatur, et quo citius fieri poterit, curent, ut dictum praesidium videant. Non exiguae disputationes inter procuratores in sede comitatus Varasdiensis exortae dicuntur ex eo, quod Georgius Prenar alias iudex nobilium eiusdem comitatus, sponsam, iura­mento astrictam, in Turcarum captivitate habens, non expe­ctata eliberatione ipsius, aliam coniugem duxisset, sicquebiga­mo existente procuratores asserebant illius tam evocationes, quam executiones annihilari et cassari debere, quod multis ex dominis regnicolis gravissimum in iuribus illorum esset, non enim palam constabat sponsam illius vivere, propter quod illius citationes et executiones locum non habeant. Commendatoriae tam domino Francoll, quam vicecapi­taneo Petriniae Germanorum et etiam aliis Captivis et nobili­bus, qui supplicarunt, dabuntur. Ubi nuntii domini comitis Thomae Erdeödy conquerun­tur, servum quendam dicti domini comitis Varasdiner dictum, a servo domini a Fozarau (?) in oppido Zamoboriensi, sclopeto

Next

/
Thumbnails
Contents