Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
1601. márczius 22. 519 deiite, pro oo ac par est, circa labores gratuitos regnicolarum auxilio debitain curam adbibere, similiter de procurando commeatu, aliisque nou ad sustentaudum solum militem, sed ad defensionem etiam praesidiorum necessariis rebus ac ad cavendas omnis generis insolentias de solvendis quoque constitutis temporibus militum stipendiis, caes. et regiam Mattem diligenter admonere, eamque suo bac in parte officio, quantum per sumptuum immensitatem fieri poterit, ueutiquam defuturam confidit. Sicuti etiam Sua Mattas eam potissimum ob causam numerum praesidiariorum militum plerisque in locis, quantum citra bostis periculum conducibile visum fuit, imminuendum curavit, ut reliquis de stipendiis debitis rectius et certius solutio impendi, bacque ratione licentia militaris facilius coerceri possit. Quia vero inconvenientia illa. non ex solo defectu pecuniario, aut tardiore militum solutione, vel etiam miuus sufficienti commeatus provisione, sed ruinae quidem fortalitiorum, ut plurimum ex languida laborum gratuitorum praestatioue, commeatus autem defectus ex impossibilitate, quod Mattas eius praesidiis tarn longe remotis ex longinquis regionibus providere non possit, ac tandem per consequentiam quasi insolentiae et violeutiae militares inde nascuntur, quod praesidiarii sive soluti, sive non soluti, cessaute victualium convectione, commeatu et aliis ad vitae sustentationem necessariis destituti, famis impatientia in furorem agantur, excussoque disciplinae iugo ad quaeritandum per concussionem victum volentes nolentes compellantur. His autem malis plane intollerabilibus, ut succurratur, Sua Serenitas non consultum modo, sed omniuo necessarium existimat, ut fideles regni status atque ordines ad firmanda munitionibus confinia, in decernendis laboribus gratuitis minus difficiles sese exliibeant et pro defensione publica decretos, in usus destinatos fideliter convertendos curent, et ut militibus praesidiariis de necessario victu debito modo provisum esse possit; vecturam victualium ad quaelibet confinia, praecipue autem ubi rei annonariae penuria laboratur, pro competenti et tolerabili pretio sedulo promovendam suscipiant, ac si milites praesentem pecuniam non kabeant, eadem victualia supre-