Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

1601. FEiiRUÁR 17. ELŐTT. 497 tatum communita nulla interposita mora Mtis S a camerae per dicatores assignare. Pecuniae autem ex subsidio illo colligendae non in alios usus erogentur quam ad conductionem. conscriptionein et solu­tionem campestris exercitus hungarici, qui sub supremis capi­taneis hungaris ex dispositione C a e et R a e Mtis et serenissimi Archiducis Matthiae vel capitanei generalis pro tempore in castris futuri dependere, capitanei etiam eiusdem exercitus antequam cum ipsis transigatur Mti eius vel S f ci Suae nomi­nari, milites vero singulis mensibus vel etiam dimidii mensis spacio per Mtis Suae officiales ad id iuratos lustrari, iisque solutio stipendii emeriti in ipso lustrationis actu viritim im­pendi et ad manus uniuscuiusque assignari: campestres quo­que exercitus illius scribae pro tempore existentes, de officio suo fideliter administrando C a e et Rae Mi etc. iuramento obstricti esse. Quoad stipendia autem militaria, constitutiones anni nonagesimi sexti et nonagesimi noni observari debent, nimirum ut eques tam ratione stipendii quam ratione currus sex, pedes autem tres florenos accipiat, sub poena tam ex parte plus accipientis quam etiam dantis constitutionibus anni nona­gesimi quinti superinde constituta. Caeterum ad dominos terrestres, ex ordine praelatorum, baronum, magnatum et nobilium quod attinet, S. M. eosdem clementer requirit, ut, pro communi patria extrema quasi necessitate interpellante, loco subsidii peeuniarii praesenti anno quisque pro ratione facultatum penes C m et Km aut S m S m vel etiam penes eum qui generalis belli dux designa­tus fuerit, militibus equis et armis bene instructis pleniori quo fieri poterit numero, quamdiu expeditio duraverit in castris perseverare suamque apparatum ita instituere velint, ut cum hoc anno ad antevertendos hostium conatus, vel etiam contra eosdem aliquid memorabile tentandum, tempestive in campuni prodeundum sit, si non citius, saltem ad primum Maii certe convenire possint. Decrevit enim M. S. eodem tempore exter­num quoque militem sub banderio regio in campum destinare eiusque expeditionem tanto magis accelerare, quo! liostes etiam ex hibernis sine dubio, tempestivius solito in campum sint egressuri. Magyar Országgyűlési Emlékek. IX. 32

Next

/
Thumbnails
Contents