Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

494 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS quoque sit, ne illa intestinis dissidiis, vei aliis impedimentis, levi occasione aliqua, praeter omni um saepe opinionem emer­gentibus deficiant ; intrinseca autem auxilia, uti lege naturali debita, et certiora atque firmiora ; ita etiam magis tuta et in omnem eventum utiliora sint: idcirco M. S. freta singulari erga eandem fide atque fidelitate, nec uon suscepta erga com­munem patriam (quam merito universi et singuli vita sua ca­riorem habent) affectione atque integritate sibi omnino persua­sum babet, fideles regni status atque ordines consideratis et ob oculos positis gravissimis, quibus obnoxii sunt, tarn fortuna­rum quam capitum suorum periculis in summa rerum adver­sitate atque necessitate sibi et posteritati neutiquam defuturos, sed avitae ac propriae etiam virtutis atque fortitudinis memo­res pro dulcissima patria, pro religione cbristiana, pro uxo­ribus et liberis, ac quicquid denique haben t chari omnem fortunae aleam potius subituros , quam quicquam quod pro beneficio publico ipsorum vires aut facultates praestare pos­sent, in se desiderari passuros esse. Sicuti etiam fideles regni status atque ordines re ipsa hactenus experti sunt Mm S m ab eo tempore quo eidem ob perfidiam hostium, belligerandi neces­sitas imposita fuit, sua ex parte nihil penitus eorum praetermi­sisse, quae ad vindicandam atque servandam ab hostium iniuria atque violentia patriam aliquo modo usui esse et a M t a Sua praestari potuerunt : ita eidem status atque ordines sibi om­nino polliceri , ac certo certius inculcatum habere debent M m Suam nec deinceps etiam quae suarum virium et partium erunt, posthabituram, sed potius extrema omnia tentaturam, quam legitimum et iure regio debitum protectionis offitium, atque praesidium, quantum in M t e S a positum erit, detrecta­turani atque adeo, si necessitas postulaverit, pro salute publica vitam et sanguinem profusuram esse. Ac proinde cum M. S. ex causis superius allegatis et aliis praesentibus comitiis personali­ter interesse non possit, serenissimo principi domino Matthiae archiduci Austriae etc. fratri suo charissimo, de summa rerum Mti s Suae nomine et loco, cum fidelibus regni statibus atque ordinibus tractaudi atque concludendi plenariam potestatem, facultatem atque potentiam concessisse, eosdem regni status atque ordines benigne cohortando ut postpositis quibuscunque

Next

/
Thumbnails
Contents