Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

494 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS IV. 1601. Január 28. Rudolf teljhatalmat adó levele Mátyás számára, az 1601-iki magyar országgyűlésre. Nos Rudolpbus etc. Memoriae commendamus etc. Quod cum nos summa cura et sollicitudine circa prosecutionis, vigen­tis adkuc belli turcici dispositionem occupati, certis arduis et rationabilibus de causis tam regni istius nostri Hungáriáé, quam vero totius cbristianitatis statum et bonum concernen­tibus, praesentibus bisce comitiis eiusdem regui nostri Hungá­riáé, quae non ita pridem fidelibus nostris, universis statibus et ordinibus dicti regni nostri ad festum conversionis beati Pauli apostoli, boc est, vigesimum quintum diem istius inen­sis Januarii proxime praeteritum indiximus, bac etiam vice, uti quidem maximé cupiebamus, interesse non potuerimus, eisdem vice et in persona nostra sermum principem Mattbiam arcbiducem Austriae etc. fratrem nostrum cbar mu m praeesse benigne decrevimus et statuimus. Dantes eius dilectioni ple­nam et omnimodam facultatem et potestatem, tum praedictis universis statibus et ordinibus praefati regni nostri Hungáriáé, partiumque ei subiectarum agendi, tractandi, consultandi ac etiam deíiniendi et concludendi de omnibus iis, quae ad publi­cum nostrum et ipsius regni nostri commodum et bonum eius­que defensionem pro praesentis temporis statu et urgenti necessitate esse et pertinere videbuntur. Promittentes nos ea omnia, quae bac ratione tractata et definita fuerint, rata, grata, firmaque et accepta semper habituros. Imo promittimus et approbamus barum nostrarum vigore et testimonio litterarum. Datum in arce nostra Pragensi, vigesima octava die mensis Januarii 1601. regnorum etc. (Fogaim, a bécsi udv. kam. ltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents