Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1.88 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS vei maximé pertinere arbitrantur, Maiestas Sua multo breviori tempore, se, pro rei aequitate, curaturam ultro obtulerit. Idcirco Serenitas Sua eosdem etiam nunc et quo majori potcst studio liortatur, atque obtestatur, nolint sibi ipsis deesse, neve committant, ut Maiestas Sua alieniori liaec accipiat animo; id quod vei ipsorum judicio fieri necesse esset, si Maiestatis Suae, Regis et Domini Sui naturalis, verbis fidem, quod absit, habere neglexerint ; siquidem quod antea gravissimis de causis ornissum est, nunc certo futurum Maiestas Sua promittat, trimestrique Consilio ea ratione qua prioribus dictum est, instituto, omnibus iis, de quibus conqueri videatur, malis opportuna remedia reperiri, applicarique queant; maximc cum Maiestas Sua hoc ipsum suapte sponte cupiat, necessarium ducat, et quamprimum omnino fieri velit; in quem finem Serenitas Sua non esse necessarium arbitratur, legationem ad Maiestatem Suam mitti, nisi forte de termino in eam rem, quod hie etiam fieri poterit, cum Maiestate Sua convenire velint. Verum quidem est, non deesse Maiestati Suae modos, quibus hoc suum Reguum defendi posse videatur, neque vero usque eo exspectavit, donec quae cum vicinis Reguis, Summo Poutifice, ac ceteris Principibus Christianis tractanda forent, admoneretur ; fecit jam ea in re, quod sui erat officii et pietatis, ac factura est in posterum non minus sedulo ac diligenter; sed quantum in bis rebus difficultatis positum sit, quantum temporis insumendum, quantum operae atque laboris, ipsos quoque prudenter cogitare, atque animadvertere par est ; neque ignorant Sigismundum quondam Regem illorum, florentissimo adhuc Regno, orbem Christianum auxilia sollicitando peragrasse, et quam is postea, rebus bis non satis rite firmiterque constitutis, ad Nicapolim cladem acceperit ; quam eadem de causa Wladislaus ad Varnam, quam ad Mohacliium Ludovicus ; et sane cogitandum et praeparandum est diu, quod in hostem tarn armis, viris, pecunia, omnibus denique potentem, statuendum est semel. Quantum etiam de suo Maiestas ipsius Caesarea et Regia, quantum de caeteris suis Reguis ac Provinciis, quam immensos sumptus, quorum nec ratio facile iniri queat, imo thesauros potius, in illorum salutem et permansionem hacte-