Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593, FEBRUÁR- KS MÁRCZIÜSBAN. 79 statibus suis ob oculos posita, petitaque lachrymis et ejulatibus, ac multis obtestationibus fuisse; et tarnen remedia vei nulla vei exigua apparuisse recordantur. Praeterea multi ex Pegnicolis cujus vis status et conditionis, qui bona amiserunt, et per Turcas ex Nobilibus et divitibus in pauperes et mendicos redacti sunt, nihil tarnen subsidii aut sublevaminis adipisci possunt; etiamsi saepe se occasio remunerandi obtulerit, imo etiam ab officiis et muniis Reipublieae excluduntur, ad alienos et extraneos illis derivatis. Idcirco melioris fortunae et successus fiducia plane conclamata et desperata, adeo animis conciderunt, ut jani ulterius malis sustinendis nullo modo sufficiánt. Tot enim et tantis querelis et lamentis frustra factis, in eum fátum devenerunt, ut si vei ex unico Confinio aliquid hostile impendeat (sicuti in dies et lioras hostis in illa omnia aeque inhiat) et tarnen adeo lacera et ruinosa sunt, ut vei levi hostium impetu de repente turbata vix consistunt: ex eo totius Regni ruina subsequatur, non ut olim, quando adliuc locis finitimis procul existentibus, hostes intra Regni viscera tam profunde nondum penetrarunt. Itaque quid possunt Regnicolae aliud facere, nisi ut extremis morbis extrema remedia adhibeant, vix perspiciunt, et vitám ipsam ab interitu quacunque possunt arte, via et modo vindicent, ac conservent. Quod cum vel bruta ipsa ratione carentia facere soleant, Maiestates Suae ipsis id in pejorem partém interpretari non dignabuntur. Ipsi quidem omnes et singuli, fidei et fidelitatis suae, quam Maiestati Caesareae debent, et officii, ad extremum usque spiritum pertinaciter memores esse non desinent. Verum si speratis auxiliis, et malorum remediis a Sua Maiestate adhibendis destituerentur, tandem vel inviti et nolentes, uti antea dictum est, ad extrema quaeque amplcctenda descendere cogentur. Ad quod ut nunquam deveniatur, Deum optimum maximum, toto corde, orabunt et spem in ipsius prudentia, divinae ope et misericordia, et Suae Maiestatis paterna cura et sollicitudine positam habebunt. Si tarnen id evenire contingat, coram Deo et Sua Maiestate, ac toto terrarum orbe, et cunctis Kationibus, se excusabiles, immunesque deprehendendos existimant.