Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- É9 MÁRCZIÜSBAN. 77 Ad defensionem Reipublicae quod attinet, Serenitas Sua duplicem esse benigne existimat, unam scilicet Regni, alteram Confinierum con ser vándorúm rationem; Statibus tarnen eam minimé separantibus, unum et idem esse videtur, quod Confiniorum tutela, et permansio Regni ipsius sit defensio, et e contra; nam Confiniis (quod Deus avertat) amiséig, et reliquas partes, quae sub umbra et tutela Confiniorum utcunque quiescunt, amitti necesse est; sicut hoc quotidiana experientia, et superiorum annorum varii casus claro exemplo docere possunt. Atque ipsi Status eam praecipue ob causam operae pretium existimant, urgentes Confiniorum curam et sublevamen, quod reliquias Regni ex illis pendere non ignorant. Quod si Maiestas Sua Caesarea aut Serenitas Sua Inquisitionem Commissariorum discutere voluisset, ex ea omnes rei difficultates, omnes necessitates, omnes denique modos et rationes malae administrationis animadvertisset; cujus quidem relationis discussio quod in Consilio trimestri ad id instituto audiri et in consultationeiu deduci nequivit, non quidem per Dominos Consiliarios Suae Maiestatis stetit, qui id neutiquam subterfugituri fuissent, sed quod Sua Caesarea Maiestas plenam remediorum adhibendorum potestatem Serenissimo Archiduci Ernesto attribuere recusavit; quod tarnen in proxime celebrata Diaeta conclusum erat, et a Sua Caesarea Maiestate confirmatum, et nec modo, nec tum verendum erat, ut ea re Suae Maiestatis Regiae potestas, vei minimum restricta aut circumscripta fuisset. Et quamvis Regnicolis gratum fuisset dudum in eo trimestri Consilio prolixe Inquisitionem auditam fuisse; attamen quod factum est, infectum fieri nequeat, et Yestris Maiestatibus jam dudum manifestum sit, ex mala administratione calamitates Regni subortas et introductas esse: ideo, postquam res ipsa et periculum diuturniorem moram non patiatur: supplicant Status et Ordines Regni, dignetur Sua Serenitas, ex potestate sua, quae ei per Suarn Maiestatem attributa est, clementer statim sub praesentibus Comitiis manus admovere, et voto Statuum, pro necessitate periculorum, satisfacere; non expectato ullo tempore trimestris Consilii. Postquam de tribus Regni Supremis Capitaneis, eorumque authoritate in superio-