Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1.68 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS utilitatem et defensionem convertatur. Optime vero constat Vestrae Serenitati, quanta pars hujus Regni sub induciis et per praesentem Regni administrationem amissa sit-, et quot, et quam plurimas animas liostis, saltem post captam Zygeth, partim trucidaverit, partim in dirissimam servitutem redegerit et abegerit; nam duntaxat praeterito anno, in Sclavonia potis­simum ultra triginta quinque millia bominum caesa et abducta esse constat. Quae quidem mala administratio, nec non pericu­losus ac confusus Regni status ex inquisitione generali, quam Status, ipsorum expensis, cum Sua Majestate superioribus Oomitiis instituerant, satis luculenter constitisset. Quapropter Yestrae Serenitati bumillime supplicamus, siquidem Yestra Serenitas a Sua Majestate Plenipotentiam habeat, ac etiam Sua Majestas Statibus ea de re benignas oblationes fecerit, dignetur Statibus et Ordinibus Regni de veris, justis ac necessariis remediis permansionis ipsius Regni proponere, et cum illis unanimiter salutaria quaeque re ipsa statuere; ne si infectis rebus liinc discedatur, alioquin jam fere desperati, extrema necessitate coacti, ad extrema descen­dere cogantur, unde non modo ipsa Ungaria, sed et universa Europa periclitetur. Hanc vero tractationem et conclusionem Vestra Serenitas maturare et citissime ad effectum deducere dignetur, nam et aestas imminet, et certum est, quod bostis nullás pro sua parte negliget occasiones; et dum hie tempus protrahitur, verendum est, ne interim quicquid residui est, igne et ferro cum charissimis liberis et conjugibus clomi amittatur. Az irat czíme : Primnm scriptum Statuum et Ordinum Regni, in vicém responsi, ad propositiones Regias, dátum, et Archiduci Mathiae, qua Suae Maiestatis Plenipotentiario, A nno 1593. die ( ) Februarii exhibitum. (Egykorú irat Soprony sz. k. város levéltárában.) y. 1593. Február 17. Mátyás főherczeg első leirata az országgyűléshez. Serenissimus Princeps ac Dominus Dominus Mathias Archidux Austriae etc. Dominus noster benignissimusj cle-

Next

/
Thumbnails
Contents