Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1.64 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS eo elevenít, ut plus damni ea ratione Regno ac Patriae quam aperto bello detur, et ultra hoc opportunitatem hosti praeberi observetur, ut exploratis quibuscúnque Regni viis atque itine­ribus, eruptiones et expeditiones majores, et comodius et sin­cerius suscipiat; Maiestas Sua provisum serio cupit, ne ullus amplius deditionibus ejusmodi locus detur, sed sub gravissima et capitali quidem poena eae interdicantur; quod nonnunquam multo satius videatur loca aliqua plane disjecta relinqui, quam ea liostibus in vicinorum perniciem dedi; quodque non obseu­rum sit, etsi a Turcis exigunm initio tributum imponi soleat, ut eo subditi libentius sese dedaiit, non tarnen illos tain lioc ipsum quam integrae ditionis, quae paulatim sequatur, occu­pationem curare, quamque etiam tributum illud, quod leve principio videtur, magis ac magis in annos et quidem adeo augetur, ut exhausti tandem subditi illi dedititii, cum diutius id ferendo non sint, si non plane in servitutem redigantur, desertis omnibus, non sine magna incommoditate, alio profu­gere cogantur. De Arcibus Baythawar et Kereztwr quid proximis Comi­tiis actum sit, Maiestas Sua meminisse Ordines credit. Cum igitur ad aediíicandam arcem Kereztwr loco Arcis Baythawar ab Austriae et Styriae Ordinibus dnodecim florenorum millia, sex quidem ab bis, totidemque ab illis promissa hac conditione fuerint, ut Hungáriáé Ordines, ad quos ea res potissimum per­t'inet, aequalem summám contribuerent, initiumque ipsi face­rent; cum item Ordines in Comitiis illis proximis translatio­nem hanc arcis et praesidii, postquam Confinia perlustrata forent, Maiestati Suae liberam permiserint, neque interim ab Ordinibus aequalia Austriacis et Styriis, quemadmodum a Maiestate Sua postulata erant, auxilia in eam rem, quae prae­cipue in ipsorum commoditatem vergat, promissa sint: Maies­tas Sua iterum atque iterum postulat, ut Regni Ordines prae­via quam hinc percepturi sint, commoclitate atque utilitate considerata (ne Austriae aut Styriae Ordines manum auxilio­rum, quam huc obtulerunt, retrahant) aequalem illám partém, (integra nihilominus ordinaria Contributione) tam libenter ac prompte eodem conferant, quam propriam ipsi incolumitatem ac securitatem curae habent.

Next

/
Thumbnails
Contents