Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
62 A POZSONYI OHSZÁGOílÍLÉS Ad commeatum porro quod pertinet, et si superioribus antehac Comitiis decretum statutumque fuerit, ut non tautum in generalibus belli expeditionibus, sed etiam pacis et induciarum tempore, commeatus et annona, ad arces et praesidia finitima, tolerabili pretio apportarentur; comperitur tamen, non solum id non succedére, verum etiam in diversam apud aliquos interpretationem cadere, tamquam statutum lioc annonarium ad generales tantnm expeditiones, aut ad summum particulares Insurrectiones referendum sit; postquam autem milites indifferenter sive in Praesidiis excubent, sive adversus liostem educantur, rebus necessariis sustentandi sunt (quod dictat ratio, postulat aequitas): necesse érit, ut Statutum illud Ordines non tantum exsplicatius interpretentur, sed etiam ad rectum módiim ac mensuram pretiique limitationem, secundum communem et publicam annonae aestimationem, accommodandum curent. Quandoquidem insuper pascuationis tempore quotannis varia se gravamina et querelae offerunt, operae pretium et consultum fore Maiestas Sua censet, de modo limitationis ut Ordines cogitent, quid a subditis et quantum militibus ordinarie et quo id pretio suppeditandum sit; quo denique modo modus ille, ne vei una vei altera pars querelae causam liabeat, optatum consequi effectnm possit. Maiestas autem Sua eas initura est rationes, ut tempestive milites e pascuis ad ordinarias Stationes, ne diutius misellis subditis oneri sint, revocentur. Si vero nibilominus subditos, quemadmodum diversis hactenus querelis allatum fűit, a militibus, contra modum aut limitationem illám, ulterius gravari, molestari, aut damno affici contingeret, ex militum illorum stipendiis compensationem decerni Maiestas Sua consultum ducit; cui neque hoc displicet, ut a Supremo Capitaneo, aut Supremis Comitibus in Comitatibus et Yice Comitibus, certa locorum et pagorum distributio fiat, in quibus stipendiarii pascuationis tempore, pro Stationis cujusque vicinitate, collocari possint; sin autem inter illos conveniri non satis contingeret, de eo referri ad Aulám queat. Postquam deinde huic Regno cum eo hoste res est, adversus quem nunquam satis magna militum copia ad exitium, quod perpetuo ille machinatur, avertendum, in promptu sit