Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIIJSBAN. 59 iis militum Praefectis, aut aliis statuenda, qui Collectam pro gratuitis operibus pecuniam, vario quaesito colore aut fuco, sibi ex eo loco, ubi reposita sit, rapiunt et usurpant ? Anne constituendus aliquis, qui clavium curam habeat, donec pecunia in fabricam eroganda depromatur ? Quomodo etiam illi Magnates aut Nobiles mulctandi, qui non tantum suorura solutionem impediunt, sed etiam contra Constitutiones publicas in privatos usus convertunt ? quomodo item priores Constitutiones in meliorem usum et efl'ectum redigendae ? Haec ne expediant, an vero Vice Comites obstringendi, ut pecunias illas, quae gratuitarum operarum nomine debeantur, colligant, et Camerae Hungaricae refundant, ad quam etiam de earum rationibus referant, Consilio autem bellico incumbat, ut per suos Confiniornm fabricam urgeat, utque pecunias illas recte expendendas curet? In continui quoque continuatione ac retentione, varii animadvertuntur et intolerabiles defectus, de quibus Transdanubianarum Pai'tium generalis Capitaneus, et Superioris Hungáriáé Praefectus saepe questi: quod praecipui Barones ac Magnates, contra solennes Comitiorum, quae anno 1578. habita fuere, Constitutiones et propriam assensionem, existimant nequaquam se ad continui praestationem obstrictos esse; unde hoc incommodi sequitur, ut ea Castra finitima, quorum tutelae ac defensioni tale continuum destinatum erat, uti in superiori Hungaria Kalo, Z ender eo, pro Montanis Civitatibus Wvwar, et inferiori Hungaria Kanisa, extremo diserimini exponantur. Quapropter Caesarea Regiaque Maiestas, aliam accuratiorem fieri debere Constitutionem censet, poena sive mulcta in immorigeros, quemadmodum in superioribus Diaetis, potissimum vero anni 1578. indicatum fűit, addenda; ut videlicet, quicquid ejus constitutum fuerit rectius servetur. Ad quod omnino opportunum fore Maiestas Sua judicat, si diligenter, lideliterque portae numerentur, earumque index, seu Cathalogus locorum generalibus Capitaneis a Camera Hungarica tradatur, juxta quem continuatio continui, tarn apud Ecclesiast-icos, quam apud Barones, Magnates, Nobiles, ac Civitates, sub poena in Articulis constituta, urgeatur; aut si defectum in hoc aut in alio Statu animadverti contigerit, a locorum Capitaneis de eo ad Aulám referatur.