Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIU9BAX. 55 Sunt praeterea in superioribus Regni Hungáriáé parti­bus oppida, pagij ac loca nonnulla, Turcis vei dedititia ac tri­butaria vei finitima, in quibus opulenti aliqui mercatores de­gunt, qui tarn ex Turcia quam ex Transylvania omnis generis merces absque ullis vectigalibus aut Tricesimis apportent, ubi cum Tricesimatores ob metum turcicum assidue versari et mercatores illos observare nequeant; Maiestas Sua decerni cupit, ut Tricesimatoribus proximis, sive nundinarum, sive aliis quibuscunque temporibus eo venire, et quid mercium ex Transylvanica, Turcicave ditione advexerint, explorare, de­que iis debitum vectigal exigere ita libere liceat, ut Dorninis illorum terrestribus, neque Tricesimatores ipsos, quod non levi hactenus cum Maiestatis Suae dam no factum, a vectigalium exactione, neque mercatores sibi subditos ab earum solutione prohibere permittat, secl iis potius ut Tricesimatoribus quo­cunque auxilio praesto sint, injungatur. De injustis quoque et illicitis negotiatorum arrestatio­nibus frequentes et graves querelae adferuntur, quod levi sub­inde nullaque plane de causa, sed quaesito tan tum praetextu, eorum pecora, vei merces arrestentur, quas ex aresto saepe liberare nequeunt, sed eas recuperandas, vei jure experiri et contendere vei etiam quod tenuioribus lítium sumptus non fe­rendis, nonnunquam contingit, eas plane deserere, vei denique majores expensas facere cogantur, quam merces ipsae aesti­mentur; prout Thomae Mazas Transylvano, civi et Negotiatori Ciuitatis Claudiopolitanae abhinc triennio accidit, cui Paulus Cliwzy, absque ulla causa justa, quadraginta boves eripuisse fertur, unde Transylvanorum miuae sunt, nisi ipsi Thomae Mazas totidem numero boves, quot erepti sunt, restituantur, quod alios quoscunque hamm partium mercatores vicissim arrestare, atque eorundem boum jacturam sarcire ipsi decreverint. Ne igitur id, cum Fisci Regii damno, fiat, edendum Edictum Maiestas Sua censet, quo prohibeatur, ne quis deinceps negotiatores eo modo contra jus fasque arrestetur, impediatur, et quod Locumtenenti facultas detur, ut, si coram se quis similem querelam aut actionem mo­verit, accusatum executumque in expensas, et in duplum condemnet, Memorato autem Paulo Chwzy injungendum

Next

/
Thumbnails
Contents