Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
46 A rOZSONYi ORSZÁGGYÜI.Úg II. 1593. Január 30. Az országgyűlési propositió. Sacra Caesarea et Hungáriáé ac Bokemiae Regia Maiestas Dominus noster clementissimus, pro suo, vereque paterno benignissimi animi affectu, quo Inclytum Suum Hungáriáé Regnum, Regnorum suorum primum, Regnique Ordines ac subditos, fideles ac fortes semper complexa fűit, atque etiam nunc complectitur ; proque ea, qua Regni sui salutem et incolumitatem procuratam confirmatamque cupit sollicitudine, nihil jam pridem magis in optatis habuit, quam ut in ipso suo, sibique charissimo Regno, coram cum fidelissimis ejusd.em ordinibus, de communi Patriae ac Reipublicae statu ineundo, de privatis cujusque commodis et emolumentis augendis, deque finibus, in quibus potissimum Regni salus consistit, muniendis et conservandis, consultare potuisset. Minimé vero ignorant fidelissimi Ordines, quae tempóra IVCaiestatis Suae curam exceperint, quae non tantum Imperii, sed universae propemodum Reipublicae Christianae tempestates ac procellae in hos proximos annos incubuerint, quae rerum Christianarum ac Regnorum conversione sacciderint; quae belli incendia non tantum foris, sed etiam intra Imperii fines excitata fuerint; quantas mutationes ac vicissitudines magnorum, et quidem primariorum Imperii Principum mortes secum attulerint; quam vicinorum Regnorum ac Ditionum calamitates in Imperii usquc viseera pervaserint; dum partium diversarum studia factionesque intimam Germaniam ad integros exercitus armandos commoyerunt; dum belligerantium utraque pars magnis cladibus et damnis Germaniae limites infestavit et aíflixit, flammamque ulterius in dies protulit, qua etiam nunc, quae florentissimae quondam erant, Provinciáé conflagrent. Haec cum imprimis et quam maximé ad Maiestatem Suam Caesaream ac Regiam, tanquam Supremum Reipublicae Christianae Principem pertinerent, in ipsam curam in hoc noctes diesque invigilare debuisse, ne sursum ac deorsum omnia ferri sinerentur ; sed quibus módis hi tanti Regnorum Ditionumque