Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

lő93. ÁPRiii 12. 491 Sacri Pentecostes, tres fioreni, pro secundo vero Beati Mar­tini similiter tres. A Nobilibus imius sessioiiis pro utroque termino fioreni sex. Ab aegyptiis vagabundis ubicunque, cum et quando reperiri poterint, a singulis personis denarii duode­cim. Uli vero, quorum maiori ex parte per praeteritos exerci­tus, tani Hungarorum quam Germanicorum bona nimium de­solata et depraedata esse cognoscuntur, quantum pro termino solum primo medietatem praesciptae utriusque taxae. in se­cundo plenarie administrent. Cum autem ipsa necessitas urgeat et requirat, ut tam equites, quam pedites, pro defendendo quondam florentissimo Carnpo Turopolya primo quoque tempore conducantur; con­sultum Status et Ordines iudicant, ut cognita confirmatione Sacratissimae Caesareae et Regiae Maiestatis, Domini illorum clementissimi, praeteritae Diaetae antefati Regni üngariae Articulorum, ducenti equites et ducenti ac quinquaginta pedi­tes conscribantur. Ex quibus Magnificis Dominis Nicolao Ist­uanffi quinquaginta equites, Joanni Rattkai quinquaginta equites et quinquaginta pedites, Paulo de Gregoriantz equites et pedites totidem, Yicebano equites viginti quinque et pedites viginti quinque, Magistro Yiceprotonotario equites et pedites eiusdem numeri, Reuerendissimo Domino Episcopo Zagra­biensi, ad Castella Abbatiae de Tboputzka pedites quinqua­ginta, Domino Bano ad Hrasztilnitzara pedites viginti quin­que, Capitulo pedites viginti quinque, vei Sciscium aut Dren­cbinam; praefatorum autem equitum et peditum residentium, obseruatis diligentissimis excubiis ubique in locis vicinis et magis neeessariis erunt, Domini Rattkai et Domini Grego­riantzi, in Castro Wkouina Yicebani et Yiceprotonotarii ac praefati Domini Istuanffi equitum viginti in Castello Lukauetz, ex reliquis vero triginta Domini Istuanffi equitibus, idem Do­minus Istuanffi Yicecomiti Comitatus Yarasdiensis, decem loca conferet, viginti vero in aula Suae Magnificentiae mane­bunt, necessitate tamen urgente ad requisitionem Domini Bani cum omnibus adesse tenebitur. Praedicti Capitanei Regni per Status electi, ut omnes a Domino Bano in rebus bellicis dependeant, volunt; qui vero, vei ex numero Capitaneorum, aut sub ipsis existentium equi-

Next

/
Thumbnails
Contents