Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

484 NOITVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK. Praelatis et Baronibus suo modo exbiberi curent, negotiisque Regni buius accuratissime inuigilent. Sed et Serenissimus ubi Princeps Arcbidux Austriae Matthias ad Diaetam venerit, literas Pegni credentionales Suae Serenitati exhibeant, cum fidelium seruitiorum oblatione, Suaeque Serenitati humillime, nomine Pegnicolarum, suppli­cent, ac eandem per omnia Sacra obtestentur, dignetur cum Sua Sacratissima Maiestate, iam tandem querelas et miserias nostras exaudire, periculis et calamitatibus, tam praesentibus, quam imminentibus, tempestiue consulere Pegno iam iam omnino ruituro, mature succurrere, amissa recuperare, ex­tructa et praesertim Petriniam destruere, titubantia füleire, collapsa restaurare, afflicta recreare, et pro nostra securiori hic permansione, cum Statibus et Ordinibus Pegni Hungá­riáé, quorum membrum sumus, deliberare. Quod nisi primo quoque tempore Sua Serenitas, cum Sua Sacratissima Maie­state, fecerit, actum erit non solum de nobis, sed etiam de aliis vicinis Suae Serenitatis Prouinciis ac tota Germania et Hungaria. Calamitates enim et pericula, quae saepe numero, tam coram Sacratissima Caesarea Pegiaque Maiestate, quam Se­renissimo Principe Archiduce Ernesto, Dominis nobis clemen­tissimis Ventura, reliquiis huius afflicti Pegni, vaticinati sumus, nobis (prob dolor) superuenerunt. Et quod miserandum est, hoc biennio, ex quo in reliquias huius afflicti Pegni grassari Passa Boznensis coepit, circiter viginti sex Castra et Castella Confiniorum igne combussit, et in potestatem suam accepit, triginta quinque millia hominum in acerbissimam seruitütem abegit. Sed et nunc omnem cogitationem, omnia consilia, omnes denique vires et conatus eo dirigit, ut perexiguis huius Pegni reliquiis, omni quasi defensione destitutis, ultimum inferat ex­cidium. Declarandae etiam sunt communes nostrae calamitates, ex insolentia militum Sacratissimae Maiestatis, tam externorum, quam internorum. qui eas, quae ab hoste supersunt Pegni re­liquias, passim hostiliter dosolauerunt, frumentum omnis gene­ris, vinum, caeteraque id genus victualia, vi diripuerunt, arma et supellectilem distraxerunt, pecora mactauerunt, domos ac

Next

/
Thumbnails
Contents