Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1592. Deczember 5. Királyi meghívólevél a 'pozsonyi országgyűlésre. Rudolphus Secundus, Bei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bolie­miae etc. Rex etc. Prudentes et Circumspecti Eideies nubis dilecti. übi primum pro avertendis, ac reprimendis bostium Turcarum conatibus, qui non ita pridem, violatis induciis, clitionem nos­tram bostiliter sunt aggressi, et depopulati, exercitum nostrum in Regnum nostrum Sclavoniae expedire potuimus, prima et praecipua nobis cura fuit, ut ea, quae ad bonum, et salutarém Regni istius nostri Hungáriáé, partiumque ei subjectarum statum, et longiorem eius permansionem et defensionem per­tinent, ac privata quoque fidelium Regnicolarum nostrorum negotia concernunt, curanda ac tractanda aggrederemur ; quo et nostrae benignae erga illos affectioni, et ardenti ipsorum desiderio satisfieri posset. Ac licet nihil prius aut magis lia­buerimus in votis, quam ut propius ad Regnum lioc nostrum accedere, nostraque praesentia praefatos fideles subditos no­stros exhilarare potuissemus : diversis tarnen et gravibus totius Reipublicae Christianae negotiis ita exigentibus, necessario de publicanda, et primo quoque tempore celebranda Imperiali Diaeta nunc decernere, ad illamque nos accingere debuimus, quo pro commodiore Regni huius nostri defensione majora ibidem auxilia cogere, et hosti vaferrimo, si res ita postulet?

Next

/
Thumbnails
Contents