Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.
454 HORVÁTORSZÁGI KS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK. a singulo fumo, per duoclecim laboratores manuales, eo administrare debeant. Horum autem omnium tarn vecturarum, quam etiam pedestrium laboratorum, praefatus Dominus Comes et Banus, cum militibus Suae Sacrae Maiestatis, sit protector et defensor. Ad Carlostadium deputata sunt uniuersa bona Castri Ozal, ex altera parte üuminis Colapis existentia, quae siquidem bona centum currus bene oneratos roboribus eo necessariis, ad primam diem futuri mensis Semptembris praestare debebunt. Qua si quidem vectura absoluta, bona Dubouacz, Nouigrad, Boszilyeuo et Bibnik simul computando, centum laboratores pedestres , sex contiuuis diebus administrabunt. Quibus aduigilabunt Nobiles Georgius Szuarcki Vicecomes et Franciscus Aythicb Judex Nobilium eiusdem Comitatus Zagrabiensis. Item ad Zredichki sunt deputata uniuersa bona Okicbensia et Jasztrabarszka, a singulo fumo per decem robora • duodecim cul)itorum, ad eandem primam diem futuri mensis Septembris praestanda. Qua vectura absoluta, statim uniuersa bona Ozaliensia ex bac parte Colapis, in processu Tbomae Latzkouicb habita, a singulo fumo per 12 manuales laboratores administrare debeant. Item ad Bresztb, Pletber et Percbeuo et reliqua loca finitima, prout scilicet praefato Domino Bano visum fuerit, deputata est tota residuitas processus eiusdem Tbomae Latzkouicb (demptis bonis Capituli Zagrabiensis, in eodem processu existentibus, quae ad Drencbinam eorum deputantur) a singulo fumo per decem robora, similiter duodecim cubitorum, acl eandem primam diem Septembris conuebi, Nobiles vero unius sessionis singulos duodecim pedestres , seu manuales laboratores praestare debeant, statim post absolutam vecturam. Ad quae onmia praefatus Dominus Comes et Banus per suos speciales bomines aduigilari curabit; quae omnia praemissa, rite et legitimo primoque tempore ad effectum perducantur. tem ad Kapronczam totus processus Cosmae Korentzki et Cbristopbori Palffi, a singulo similiter fumo, similiter per duodecim robora cubitorum decem, ad primam dicti futuri men-