Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

1588. FEBRUÁR 21. 437 habuisse, et tarnen malo casu deperdidisse asseruerint, tales nihilominus usura, fructumque perceptionum eiusmodi Telo­niorum, reparationibus pontium atque itinerum tani terris, quam super aquas, testari et roborari teneantur; alioquin, ut est supra dictum, alia iniusta Telonia illico disiiciantur. POITO quod dubium non sit Deum Optimum Maximum post longanimitatem et patientiam, iustitiae quoque baud obli­uisci, plurima vero mala et flagitia inter mortales impune pul­lulare, ac propter huiusmodi diuersa peccata atque flagitia, pestem, gladium, famem, et alias poenas mortalibus infligere consueuisse. Ob id publice sancitum et decretum est, ut uni­versi et cuiusuis generis malefactores. homicidae, fures, latro­nes, praedones, strigae, intoxicatrices, incendiarii, sicarii, for­nicatores et aduiteri, et id genus perniciosorum bominum ubiuis existentes et latentes, per Comites vel Yicecomites, quorumuis Comitatuum, facta diligenti inquisitione, secundum leges et consuetudines aliorum Regni Hungáriáé Comitatuum. in tali­bus fieri et obseruari solitas, irremissibiliter puniantur. Defen­sores vero seu protectores huiusmodi perniciosorum hominum si qui forent, aut eos Comitibus vel Yicecomitibus extrád are recusarent, eodem modo pro publicis malefactoribus, seu scele­ratis habeantur atque publicentur. Quod si vero ipsimet Comites vel Yicecomites in prae­missis facinoribus (quod procul absit) culpabiles comperientur, vel autem iuxta suum officium, penes 1548 anni, Articulum 50, contra tales procedere negligerent, aut nollent, quouis modo, extunc simili poena subiaceant ipso facto. Quia autem hactenus abusus quidam irrepsit, quod unus Nuntius in generali Congregatione Regni, plurimarum perso­narum, vel principalium, penes literas credentionales, legatio­nem in se assumere solitus fuerit, unde non paruae inconue­nientiae sequebantur ; statutum itaque est, ne de caetero unus Nuntius plurium principalium, sed unius duntaxat principális legationem subire possit. Alioquin huiusmodi Nuntii fidem, locum et vocem in Congregatione habere non possint. Item, quia nonnulli ex Dominis Regnicolis, nescitur quo motu ducti, ad Congregationem generalem indictam venire, Nuntiosque suos mittere recusauerunt ; statutum est, ut contra

Next

/
Thumbnails
Contents