Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

432 HORVÁTORSZÁGI KS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK. ad Carlostadii munitionem, quam etiam alias necessitates per­tinentibus, de reliquis etiam Articulis in seripto Suae Sereni­tatis specificatis, tractare et deliberare deberent. Quod igitur attinet ad restautias praefatas, quamuis in proxime praeterita eorum Congregatione conclusum fuit, ut uniuersae huiusmodi restantiae, tam manuales, quam etiam currules de omnium bonis, usque festum Beati Lucae Euange­listae praeteriti anni 1587, eo, quo magis necessitas postula­ret, visumque fuisset Domino Generali, plenarie administrari debuissent, grauissima poena secus faeientibus ibidem propo­sita; quas si quidem restantias eodem praecise modo, quo et prius, quoue magis visum fuerit eidem Domino Generali Vito ab Hallek, usque Dominicam Laetare proxime venturam, de omuium bonis, plenarie praestandas et administrandas decer­nunt; alioquin id facere recusantes, mox elapso eodem ter­mino, per Comites et Vicecomites et Judices Nobilium, iuxta priores Constitutiones anni 1587, festi Circumcisionis Doinini, sine quouis respectu personarum, etiam validiori manu adbi­bita, de facto vadientur. Ad munitionem vero Carlostadianam robora seu ligna necessaria, tam de sylua praefati Domini Comitis a Zrinio, quam etiam aliorum Nobilium, vicinioribus scilicet locis, iuxta continentiam publicarum Constitutionum anni 1563. Articu­lum 22, libere succidi et accipi permittantur. Verum, quod ad focum et coquinam et alias militum domesticas necessitates spectat, requisito et consentiente Domino Comite, vel officia­libus suae Magnificentiae buiusmodi usum lignorum babere possunt. Conclusum praeterea est, ut a vectura victualium et aliarnm rerum venalium, ad loca finitima ducendarum, nemo compellatur ad solutionem tricesimarum vel teloniorum, prout id in prioribus quoque Regni Constitutionibus Posoniensis Diaetae anni 1545, Articulo 28, sancitum fuit. Possibile enim est futurum quam plurimos, qui sub praetextu buiusmodi re­rum, suas quoque res et pecora sine solutione tricesimae ac telonii ad diuersas ducunt partes ; unde tam Suae Maiestati in tricesima, quam etiam Dominis Regnicolis in teloniis eorum maxima ubique fit iniuria ct defraudatio. Ne autem liac in

Next

/
Thumbnails
Contents