Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
II. A TARCZALI ÉS ESZTERGOMI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK.1593. és 1594.
168 A TARCZALI KS ESZTETTGOMI IIÉSZLEGGS GYŰLÉSEK. Spect. ac Magnificis Dominis Locumtenenti, et Nicolao Palffy ac Comiti Georgio a Zrinio, tanquam Supremis Regni Capitaneis. In Sclavonia Spect. et Mag. Dominis Petro Erdeody Bano ac Nicolao Istwanffy. Quae quidem propterea per indigenas proponi et tractari debere censemus, quia potissimum expeditionem et res bellicas gerendás in hoc Regno concernunt, et ipsos tanquam conscios consuetudinum patriae ac morum, et facultatum fere singulorum hominum expertos, multo aptiores ad persuadendum, ut omnia pro cuiusvis posse ad ingruentis belli necessitates baud gravatim praestentur, futuros, ipsi Consiliarii confidunt et existimant. Quod si haec opinio Vestrae Serenitati videbitur (sic), dignetur quamprimum suam Mattem superinde certificare, instareque clementer, ut quantocius literas regales ad Status et Ordines Regni, more solito, expediri et transmitti iubeat, cum declaratione (ut praemissum est), cur nimirum statim in ingressu praesentis anni generalis Conventus celebrari non potuerit,etne modo quidem possit; non etiam omittatur in literis regalibus commemoratio et commendatio eorum, quae in proximis expeditionibus alacriter, non parcendo sumptibus, laboribus, fortunis, vitae denique ipsorum Regnicolae praestiterunt, simulque ad eadem praestanda et continuanda animentur ac incitentur, et quod sua Mattas pro bono publico, huiusque sui Regni conservatione, nunc quoque ad Diaetam imperialem se accingere, et primo quoque tempore conferre in proposito kabeat ; niliilque tam per se, quam apud Principes Sacri Imperii et universos orbis Ckristiani Potentatus omissura sit eorum, quae ad iuvandum et defendendum koc Regnum spectare videbuntur, et similia quae sapientiori suae Mattis et Yestrae Serenitatis iudicio relinquunt. KivUl: Opinio Dominorum Consiliarioruni Hungarorum de celebranda Cougregatione in Hungaria, ad imminentem expeditionem bellicam necessaria. (Egykorú irat a bécsi állami levéltárban).