Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. AUGUSZTUS. 147 Ut denique Regni Ordines benignam ac paternam Maiestatis Suae curam ac sollicitudinem manifestius videant, mille ducentos circiter equites Hungaros et aliquot pedites iam statim, qui ubi opus fuerit, expediti ad mamim praesto adsint, conscribi curabit. Sed ne in bis tantum Sacram suam Maiestatem subsistero et conquiescere velle existimetur, interea dum undique auxilia conquirit, cum diversis belli Ducibus, rei militaris glória praecipue claris, de equitum et peditum copiis, ubi tempestivum aut necesse fuerit, educendis, multo iam ante ita égit, ut quidam Imperii Princeps ultra quattuor equitum Germanoruin millia et regimentum, quod vocant peditum propositis stipendiis intra breve t empor is spatium educere se posse ac paratum esse rescripserit. Denique uti actum antebac fűit cum Ordine militari Teutonico, ut subsidium aliquod insigne ad finium Hungaricorum propugnationem suppeditet, vei arcem aliquam limitaneam suis stipendiis, gloriae militaris causa, quae Ordini i 11 í proposita est, defensandam suscipiat; ita deinceps Maiestas sua et illum et Divi Joannis Hierosolymitani Ordinem serio hortabitur, ut quod ipsa magnopere desiderat, consequatur. Ex quibus Omnibus cum tarn illustris et in aperto sit Sacrae suae Maiestatis erga Regnum Hungáriáé amor, et qua eius salutem ubique procurare ac defendere satagat, pia sollicitudo, magnam Regni Ordines ac subditi causam haben t, ut quae a Sacra sua Maiestate ferventer ac sincere praestantur, gratis ac fidelibus animis agnoscant, neque temere se praecipites in desperationem dent, sed quod Legati subditorum omnium nomine prolixe pollicentur, in Maiestatis suae obedientia ac fidelitate firmiter constanterque perseverent, quos Sacra sua Maiestas nullo est unquam tempore desertura. Quibus gratiam suam Caesaream ac Regiam, qua ipsos complectitur, luculentioribus in dies constare documentis cupit. Az irat élén : Datum Pragae die 8 meusis augusti 93. Responsum ad replicationem Legatorum Hungaricorum. (Egykorú irat a bécsi állami levéltárban). 10*