Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. AUGUSZTUS. 145 minimé displiciturum Ordinibus, ut si qua sese res maior offerat, ea sibi tanquam Regi, supremoque Domino de Regni salute sollicito, per celeres cursores communicetur, non id quidem, ut ulla consultationibus illis remora iniiciatur, sed ne ipsa Maiestas sua, quod indecorum foret, inde exlusa videatur. Hanc autem Congregationem Maiestas sua, per Serenissimum fratrem suum Archiducem Matthiam, absque ulla cunctatione, illico in illud tempus quod Legat is ipsis maximé opportunum videbitur, institui iubebit, ut negotium hoc sibi quam maximé corcli esse ostendat. Ut Ordines porro videant, quam Sacra Maiestas sua, in necessarios Regni usus, quaecunque conferre subsidia liberaliter cupiat, non modo liberam omnino absolutamque eidem Archiduci fratri suo potestatem faeiet, ut, si extrema ingruentis periculi aut mali necessitas postulet, non expectatis Consiliariorum omnium deliberationibus, nóvum extempore militem ipsa Dicae pecunia conducat, verum etiam mille ducentos circiter equites Iluncjaros et aliquot pedites iam statim, qui ubi opus fuerit, expediti ad manum praesto sint, conscribi ac sustentari, suo ex aerario curabit. Ad Imperii Comitia quod attinet, in quibus Maiestas sua praecipuum subsidiorum robiir ac firmamentum ponendum videt, ut illa quamprimum, reieetis et excussis quibuscunque remoris et impedimentis, in quibus removendis hactenus tota fuit, indicantur habeanturque, ultimam iam consultationem et curam adhibet; neque desistere ullo modo statuit, quin res in apertos in dies successus procedat, quod Regni Ordines sibi persuadere pro certissimo possunt. Et quoniam de Legatis quaeritur, quos ab Ordinibus eo mitti Sacra Sua Maiestas optet, minime quidem sibi displiciturum significat, si illi ipsi, qui iam nunc Ordinum nomine hic adsunt, quod ipsorum iidem, prudentiam, patriaeque Studium et rerum Hungaricarum cognitionem satis compertam habet, designentur. Sed cum incertum sit, an eo forte tempore, propter patriae, quae ingruant, pericula ac nccessitates, statione et exeubiis illi suis absesse, absque incommodo , possint: permittit libenter Sacra Maiestas Sua, ut in illa Consiliariorum CongreMagyar Országgyűlési Emlékek. VIII. l^