Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

m 1593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZLUSBATÍ. 131 tibus, et sic tandem extradentur regesta sub sigillis Comi­tatuum. (VIII.) Ad curam porro, nec non perceptionem et ero­gationem huiusmodi contributionis nominant et eligunt Status, cum benigna voluntate Suae Maiestatis: in partibus superiori­bus Regni Magnificum Dominum Sigismundum Rákótzi; in Comitatibus eis et ultra Danubianis, usque ad Sclavoniam Magnificum Dominum Stephanum Illésházi; in Sclauonia vero Magnificum Dominum Nicolaum Istuanfi; quibus exactores ex quolibet Comitatu regesta connumerationis portarum authen­tica, sub sigillis Comitatuum, transmittant, et pecuniam quo­que submissi subsidii fideliter ad constitutos et praefixos terminos administrent, et eisdem sufficientem quoque ratio­nem reddant. (IX.) Pro Sclauonia ordinantur subsidia eiusdem Regni propria; item ex contributione regni Hungáriáé Domini De­putati, nempe Dominus Illésházi et Dominus Rákótzi, pro auxilio dabunt ad manus Domini Deputati eiusdem Regni Sclauoniae decem millia ílorenorum, qui eos ad defensionem eiusdem Regni erogabit et conuertet. (X.) Domini autem Deputati Regni Hungáriáé mutuam inter se correspondentiani habeant, et unus alteri regesta con­numerationis portarum communicet, ut in defensione Regni unus alterum iuuare possit. (XI.) Residuam partém memoratae contributionis Do­mini Deputati, ex sententia pleni Consilii Hungarici, cum praescitu et voluntate Suae Maiestatis, vei autem Suae Sere­nitatis, partim ad confínia magis necessaria, partim ad utilio­rem et commodiorem particularis et campestris Insurrectionis expeditionem. prout rerum necessitas maximé postulauerit, conuertant. (XII.) Ex eadem contributione quilibet Deputatorum singulos quingentos fiorenos pro salario babeat. (XIII.) Ex qua legatis quoque per Dominos Deputatos competentes expensae dentur. (XIV.) Expleto vero anno, teneantur Domini Deputati Suae Maiestati et Regno publice sufficientem rationem dare. Et, si iustam rationem dare nequiuerint, ex tunc sine omni 9*

Next

/
Thumbnails
Contents