Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- KS MÁRCZIUSBAN. 107 In causa repetitionis colonorum fugitivorum appellatio admittatur ad Tabulam Regiam ; si qui autem colonos fugitivos intra triennii spatium repetere neglexerint, elapso anno intelligatur intercurrisse praescriptio. Articulus de deliberato bomicidio reformandus esse videtur ; ne scilicet ii personaliter in Sedibus Comitatuura comparere et iuri stare sint astricti, qui missis et destinatis, liomicidium fieri commisisse citabuntur, non tarnen ipsemet patrasse aut bomicidio interfuisse ; si tarnen per komines destinatos liomicidium fecisse iuris processu convincentur, tum proscribantur more liactenus consveto. Solent autem nonnulli, mulieres gravidas, puellas, infantes, ac totam Civitatem vexandi gratia citare. Statutum est, ut tales minime compareant, sed per procuratores respondeant. Actores vero. si qui in sua actione succubuerint, et nonnisi vexandi gratia litem intentasse comperti fuerint, tunc in expensis refundendis, et bomagio singulorum evocatorum convincantur. Quod repetatur Articulus anni 1563. de statu Castrorum, quae aliquot fratribus seu consanguineis communia sunt; addendo, ut non solum in arcibus finitimis, sed etiam aliis minus in Confiniis sitis, si qui fratrum portiones suas instaurare noluerint, vel non curaverint, is, qui voluerit, cum Yicecomitis praescitu liberam babeat potestatem instaurandi. Quod Domini Magistri Protbonotarii in Sedibus Comitatuum officio Notariorum fungi non possint ; et Procuratores ne gerant officium Vicecomitis ; Domini quoque Protbonotarii caveant, ne contraria et sibi ipsis repugnantia mandata extradeűt, sed solummodo iuridica, cum talia mandata contraria non sint ex cursu iuris, imo perplexitas potius iuris et retardatio. Metas inter Austriam et Ungariam ac Moraviam Sua Majestas dignetur revidendas demandare, ne inter vicinos Majestatis Suae subditos digladiationes mutuae oriantur. In exigenda taxa litterarum, tarn Magistri Protbonotarii, quam Capitula et Conventus observent decreta divorum olim Regum Sigismund], Alberti, Mathiae, Uladislai, Ludovici, Ferdinandi et Maximiliani ; neque causantes majoribus,