Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1 593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 105 rum terrestrium subsint, simul et ii, qui iu Comitatibus liabi­tant, Juclici sint obedientes. De subsidio Kanisiensi et Baycha ac Keresztwr aediíi­cando, necnon de militibus Meletensibus et Teutonicis in Con­finia transferendis, Sua Serenitas habito cum Dominis Con­siliariis tractatu et deliberatione, benigne statuet, quae moderni temporis conditioni quam maximé consentanea et Reipublicae salutaria visa fuerint. Circa alia Propositionis capita, propterea Status et Ordi­nes occupari non existimarunt, (sic) quod cum de bis fere omnibus jam antea in publicis Constitutionibus passim statuta exstent, tempori parcendum putarunt, et ea ad priores Constitutiones rejicienda; sperantes Suam Majestatem id aequi bonique con­sulturam. Quae vero pauca sequuutur, de bis operae pretium ducunt, sequentes Constitutiones sancire. Quia vero in proxime celebratis anno 1587. ComitiisEgre­gius Georgius Debretzeni, alias Vicemagister Tauernicorum et Assessor Tabulae Suae Caesareae Maiestatis, propterea quod Do­minos Consiliarios utriusque ordinis Suae Caesareae Maiestatis, tum oretenus, tum scripto quodam diffamare, ac in honore et exi­stimatione eorum laesisse perhibeatur, propter eiusmodi salui conductus ac publicae pacis ac fidei turbationem, per Status et Ordines Regni iudicialiter in nóta perpetuae infidelitatis, amissione scilicet capitis et proprietatis ac perpetuitatis uni­uersorum bonorum et iurium suorum possessionariorum rerum­que mobilium quarumlibet, fisco Regio applicandorum, con­uictus et aggrauatus fűit; pro ipso tarnen Spectabiiis ac Magnificus Dominus Georgius Comes de Zrinio et Tauerni­corum Regalium Magister, et Supremus regni ultra Danubium Capitaneus, apud dictos Dominos Consiliarios, Suae Maiesta­tis utriusque ordinis, debito modo intercesserit; Serenissimus quoque Princeps et Dominus Ernestus, Arcbidux Austriae, etc., nomine Suöfe Maiestatis. partes suas benigne interposuerit; insuper ipsemet Georgius Debretzeni eosdem Dominos Consi­liarios per litteras suas supplicemque libellum deprecatus fuerit; atque ipsi Domini Consiliarii, officii sui ac pietatis Christianae memores, offensarum omnium veniam ei indul­serint et concesserint ; propterea iidem Domini Praelati et

Next

/
Thumbnails
Contents