Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1593. FEBRUÁR- ÉS MÁKCZIUSBAN. 99 XII. 1593. Márczius 8. Az országgyűlés negyedik felirata. Quod Status et Ordines Regni diversis scriptis suis ali­quoties exbibitis, diuersa ac grauia afflictionum suarum ge­nera, quibus tollendis Sacrae Caesareae Maiestatis, Domini sui clementissimi, praesentiam tantopere desiderabant, ob ocu­los ponere coacti fuerint; non aliis de causis factum est, quam quas sua Serenitas ex iisdem scriptis abunde percepit. Quae si Serenitati suae minus grata, aut intempestiua forte visa sunt: Serenitas sua, pro aequitate et dementia sua, in melio­rem omnino partém interpretari, ac calamitosissimae ipsorum conditioni tribuere velit. Quibus sane longe esset carius et op­tabilius ab eiusmodi querelis et lamentis potius temperare, quam Suarum Maiestatum aures pulsare et obtundere; nisi liorrore et metu praesentiuin, impendentiumque periculorum, anxii et solliciti, ad id vei maximé impellerentur. Illud tarnen ipsis magno inprimis solatio fűit, quod Serenitas sua Maiesta­tem Caesaream Dominum ipsorum clementissimum, tollendis gravaminibus, opportuna ac certa remedia multo breuiori tem­pore, quam ipsi Ordines intra anni spatium postulabant, ultro adbibituram benigne polliceatur. Ut verő sua Serenitas, quam Status pro graui et praecipuo spousore libenter babent et accipiunt, tam piam salutaremque oblationem promouere, et omnibus viribus in id incumbere velit, quo illa ad optatum effectum perduci possit, bumillime et flagrantissime postulant. Sicuti aequum omnino, iustumque esse censent, ut aliquando tandem, post multas suae Maiestatis dementes oblationes, tot ipsorum preces et lacrimae ac lamenta exaudiantur. Neque deerunt modi Maiestati suae Caesareae, quibus Regnum lio c afflictum ac lacerum, si non pristino decori restituere ; tarnen quantacumque in parte tueri et reformare queat ; dummodo aliquando ipsis quoque iidelibus et sinceris subditis suis pias aures minime claudere velit. Nam, tametsi diffiteri non volunt, nec possunt, Maiestatem suam Caesaream, diuosque ipsius progenitorcs, de suo ac caeteris regnis et prouinciis tam im­7*

Next

/
Thumbnails
Contents