Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.
1582. JANUÁRBAN. 43 POITO quia Status et Ordines in superioribus Comitiis de reddendis rationibus gratuitorum laborum ita statuerint, quod Yicecomites et perceptores de perceptis, in praesentia unius Camerae Consilarii rationes reddere debeant ac teneantur, tantas ea res, non satis dilucide explicata, vei perperam intellecta, difficultates peperit, ut ab eo tempore nullae plane gratuitorum laborum rationes sint explicatae; aliis videlicet ex Comitatibus ad Cameram excutiendarum rationum causa venire recusantibus, aliis vero se non in pecunia sed in opere ipsos labores ad loca finitima, iuxta limitationem per Status et Ordines factam, praestitisse causantibus et asserentibus. Quanto autem id cum damno publico sit factum, facile quiuis perspexerit. Ne itaque pecunia a miseris colonis graviter exacta in alios quam confiniorum publicos usus convertatur et perceptoribus vei Vicecomitibus causa et occasio praecidatur sese a rationibus reddendis liac ratione subducendi: constitutionem illám ita explicandam censet Maiestas Caesarea ac Regia, tarn praeteritarum quam futurarum exactionum ratione, ne perceptores deinceps ad Cameram venire recusent sed acceptis a Capitaneis locorum, ad quae non pecuniae sed labores praestantur, de ea re sufficientibus testimoniis, quae penes rationes, suas exliibeant, easdem rationes coram Camera producere, et eius examini subiicere omnino teneantur. Unde certo constare possit, qui labores suos in opere, et qui in pecunia praestiterint, ac simul etiani quid laboratum aut non laboratum sit; idque etiam exigi, et, una cum aliis restantiis, in usus confiniorum certo et fideliter converti queat. Id quod longe quoque minoribus sumptibus et laboré fieri poterit, quam si exactores ipsi singulos Comitatus, rationum exigendarum causa, adire debeant. De lignis succidendis, et silvis taín Dominionem quam Nobilium, quae locis muniendis vicinae sunt, pro structuris et fabricis munitionum finitimarum, publica extat constitutio anni 1563. Verum cum ea in re variae liactenus motae sint difficultates, operae pretium fuerit, constitutionem illám explicando, provideri, ne Capitanei suae Maiestatis, vei munitionum et structurarum magistri seu artifices, literis patentibus suae Maiestatis instructi, proliibeantur ligna, arbores, terram, la-