Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

1582. JANUÁRBAN. 41 De Ruthenis insuper, quos et Valachos vocant, sancien­dum existimat Maiestas sua, ut Iii, qui in terris olim Ohristi­anorum consederint, et antiquitus decimam dederint, nunc quoque decimam episcopo conferant, Quod quidem de vinis etiam intelligendum erit; siquidem domini terrestres utpluri­mum, et de vineis, et de satis decimas et nonas ab illis exigere solent. Fieri quoque multis in locis intelligit Maiestas sua, prae­sertim vero in comitatu Zabolcb, in districtu Nadudwar, quod etsi magna ibidem liabentur iugera, fruges tarnen in illis na­tae non colligantur in manipulos, sed in cumulos aggregentur, ac de frugibus in uno iugero natis denarii tantum sex, de bor­deo denarii quatuor nomine decimae soluantur. Quae consue­tudo cum malo quopiam more ac abusu introdructa fuerit, 'eo quod rustici fruges ibi natas nullo alio consilio in manipulos non redigant, quam ut soluendis iustis decimis se minus obno­xios reddant; Maiestas sua abusum hunc, uti íisco damnosum, tollendum, neque ferendum censet, ut cum rustici illi agros tam feraces possideant, a communi omnium rusticorum lege exempti sint; praesertim, cum abusum istum nullo íirmo priuilegio, sed quadam consuetudine liactenus obseruata, defendere nitantur. De moneta Polonica Maiestas sua nouissimae Dietae decretoinhaerendum,illudquein eífectum deducendum censet; ita scilicet, ut ad suum valorem et ligám redigatur, constituta, iuxta articulos anni septuagesimi quarti, in eos, qui aliter quam iuxta huiusmodi yaluationem quaestum cum moneta Polonica exercuerint, pecuniae istius amittendae poena. Yix enim ratio iniri potest, quantum damni per lianc vilioris monetae in regnum importationem, et sub iusto valore erogationem et iniquam permutationem, praestantiorisque mo­netae Hungaricae exportationem, toti Regno, per multos nunc annos, dum publicae constitutiones non observantur, illatúm sit, ac necdum inferri cessatur; cum viliori moneta invalescente, omnium rerum, liominibus necessariarum, aliunde in lioc Re­gnum importatarum,precia augeri,et inde indigentiam publicam crescere sit necesse ita ut sola liaec iniquitas ipsum contribu­tionis publicae onus, quod a fidelibus Regnicolis pro defensi­one publica decerni sólet, liaud clubié superet.

Next

/
Thumbnails
Contents