Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.
2<) l'OZSONYl ORSZÁGGYŰLÉS. premitur, calamitates agnoscere; cum illae 11011 possiut nou Maiestati suae quotidie ob oculos versari, eiusque animum ita affi ciánt, ut nihil quidem magis exoptet, quam ea sibi aliunde suppetere media et rationes, quibus fideles sui Hungáriáé Re? gnicolae ab huiusmodi subsidiorum onere sublevari, quin et Regnum hoc in pristinum tranquillitatis statum reductum, suonitori restitui, omniaque in eo auctiora reddi possent. Verum si Status et Ordines vicissim ad animos revocent, ac recte perpendant, quae sit hoc tempore passim rerum facies, quae conditio ; quid hactenus per Maiestatem suam, eiusdemque gloriosissimos antecessores, ac tani sacri Romani Imperii Principes et Status, quam aliorum Maiestatis suae Regnorum et Dominorum Ordines praestitum, quam exhaustae eam ob rem sint plaerorumque facultates, ac non tam illorum voluntates, quam vires defessae sint; equidem haud difficulter aestimabunt, quam necessaria sint ipsorum íidelium Hungáriáé Regnicolarum subsidia, ad afflictatissimae suae patriae conservationem et suam ipsorum, coniugum et liberorum permansionem. Ideoque non dubitat Maiestas sua, quin Status et Ordines, in tanto periculo publico, salutis communis eam, quam par est, rationem habituri, ac Maiestati suae ea oblaturi sint subsidia, quibus et praesentes Regni necessitates aliqua ex parte sublevari possint, simulque sacri Imperii, aliorumque Maiestatis suae Regnorum et Dominiorum Status et Ordines ad sua deinceps etiam non minora, quam hactenus factum est, promptitudine conferenda, ipsorum Hungarorum exemplo tanto alacriores reddantur. Atque hac omnino de fidelibus suis Regnicolis fiducia concepta, Caesarea Regiaque Maiestas benigne postulat, ut si, propter afflictiones et oppressiones tam diuturnas, maiora non possint, habita tarnen eius ratione, quod toto iam biennio a subsidii contributione liberi fuerint, in futurum biennium, quolibet anno, de singulis portis, nova connumeratione interveniente, Dicae nomine, sex florenos, duobus terminis, ad festa scilicet Diui Georgii et Diui Michaelis Archangeli, numerandos decernant. Exemptionibus et immunitatibus veteribus (in quibus illae quoque, quae per Divum olim Ferdinandum augustissimae memoriae, aliquibus 11011 contemnenda bona, nec exiguum colonorum numerum, in locis