Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.
32 POSZONYI ORSZÁGGYŰLÉS quibus Status et Ordines sibi tunc coquerendum, forte non immerito, putarunt, ipsorum consilio atque ope salubre aliquod remedium adhiberi, et quae postea subsecuta sunt, mala atque incommoda, magna ex parte praecaveri potuissent. Hanc vero tam idoneam occasionem neglectam fuisse Maiestati suae, cum alias multis de causis, tum ipsorum imprimis fidelium Regnicolarum causa, molestissimum accidit. Attamen cum ob suam illám absentiam se huic rei opportune mederi liaud posse in teliigeret, illud tum temporis ferendum, ac ulteriori deliberatione in aliud tempus, quo Maiestas sua praesens cum fidelibus Statibus et Ordinibus conferre posset, reiecta, publicae nihilominus necessitati et defensioni quibuscunque aliis rationibus subyeniendum consulenclumque ac tantum onus utcunque sustinendum fűit. In quo sane Maiestas sua nihil quod a se praestari potuit. desyderari passa est. Et quamvis Maiestati suae hoc rerum statu, nimirum dictis comitiis iam solutis, illisque omnibus, quae ibidem agenda erant, infectis, nihil magis in votis fuerit, quam caeteris negotiis, quae longiorem Maiestatis suae absentiam requirebant, non tam rite compositis, quam derelictis ac postpositis, statim ad inclitum suum Hungáriáé Regnum properare, ac promulgatis denuo comitiis, iis de rebus, quae ad illius incolumitatem et conservationem, ac eam quidem cum totius reipublicae christianae bono coniunctam, pertinerent, cum fidelibus suis Regnicolis conferre, sicque, communicato cum iisdem consilio, eas rationes inire, quibus et ipsorum querelis idonea provisio adhiberi, et tam publicis Regni, quam privatorum necessitatibus consultum esse posset; atque eo plane animo, non ita multis post dissolutum priorem conuentum seu Dietam mensibus, alia Regni comitia indixerit. Nihilominus tarnen factum est, ut cum ob afflictiorem Maiestatis suae yaletudinem, tum alias gravissimas causas, quae et ipsae ad inclyti huius Regni quietem et securitatem haud postremo loco spectare visae sunt, Maiestati suae adventum in hoc usque tempus differri necesse fuerit; idemque tanto maiori cum Maiestatis suae molestia et dolore, quo gravius Regni huius, ac fidelium suorum Regnicolarum aerumnis et calamitatibus afficitur. Ideoque sibi persuasum omnino habet, Maiestas sua, fideles Status et Ordines longiorem hanc